Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 148  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.365] in crastino tenens et petens non, si1 tertio die comparuerint ambo
[002] fiat inter eos ut supra dictum est compensatio, et sic semper usque ad
[003] quartum diem et in quarto die et ulterius non nisi petens voluerit. Poterit
[004] tamen tenens2 et3 eodem modo petens4 aliquando5 excusare se usque ad
[005] quartum diem multis modis. Tenens scilicet antequam in6 curia7 comparuerit
[006] si summonitionem defenderit et sursisam, et essonia8 tam de malo
[007] veniendi quam de malo lecti si forte fuerint9 interiecta, secundum quod
[008] supra dictum est in tractatu de summonitionibus. Item excusare se poterit
[009] usque ad quartum diem et in quarto die per rationabilia impedimenta
[010] intervenientia si fuerint probata, et etiam post quartum diem si infra quartum
[011] diem per nuntium legitime fuerit excusatus, qui impedimentum coram
[012] iustitiariis ostenderit in iudicio, quæ10 talia esse possunt.

De excusationibus non venientis.


[014] SI quis per vim maiorem detentus fuerit cui resisti11 non possit, ut si captus
[015] fuerit et in prisona detentus, dum tamen non ob sui culpam. Item si inciderit12
[016] in latrones qui eum ligaverint13 et14 spoliaverint15 et detinuerint,
[017] forte quod nuntium mittere non possit infra quartum diem, quo casu post
[018] quartum diem excusabitur16 dum tamen impedimentum probetur. Item
[019] excusari17 poterit per inundationem aquarum et tempestatem. Item si pons
[020] solutus fuerit vel navigium subtractum per fraudem petentis, dum tamen
[021] ei obici non possit quod ire possit per circuitum, vel quod alii eadem die
[022] qua transire debuit commode et sine difficultate et absque periculo transierunt.
[023] Secus autem erit se cum periculo, quia non debet quis se periculis18
[024] et infortuniis exponere. Eodem modo poterit impedimentum intervenire
[025] de nivibus et glacie et aliis multis modis. Si vero infra quartum diem non
[026] venerit nec se19 excusaverit ut prædictum est, sive ita fuerit impeditus sive
[027] non, capiatur res petita in manum20 domini regis pro defalta per visum
[028] legalium hominum,21 et fiat talis irrotulatio petente se liti offerente: A.
[029] obtulit se quarto die versus B. de placito quod reddat ei tantum terræ cum
[030] pertinentiis in tali villa, vel advocationem talis ecclesiæ vel communam
[031] pasturæ ad tot averia, quæ clamat ut ius suum versus eum, vel ut dotem,
[032] et sic de aliis rebus omnibus quæ petuntur ex tali actione. Et B. non venit,
[033] et summonitus etcetera. Iudicium etcetera: Terra22 vel talis res capiatur in
[034] manum domini regis et dies etcetera.23 Et ipse24 summoneatur quod sit ad



Notes

1. sed, OB, MA, MB; licet, CM.

2. petens, OA, Y, MA, MB; om., OB.

3. Om., OB, MA, MB, OC, CE, Y.

4. Om., OB, MA, MB, Y, CM; vel p., OC, CE.

5. Om., V, OB, MA, MB.

6-7. Om., OB, MA, MB.

8. essonium, V; esson., MSS. var.

9. fuerit, OC, MG, CE, CM.

10. et, OC, CE.

11. resistere, V, MA.

12. inciderint, OC, CE.

13. ligaverunt. OC, MG, CE.

15. spoliaverunt, OC, MG, CE.

14-15. Om., OB, MA, MB.

16. excausabitur, OC, CE.

17. (et alibi) excausari, OC, CE.

18. in p., V, MA.

19. per se, OB, MA, MB.

20. manu, OC, MG, CE, CM.

21. virorum, OB, MA, MB.

22-23. Om., OB, MA, MB.

24. Om., V, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College