Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 147  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE DEFALTIS


f.364b] De contumacibus et non venientibus ad iudicium post legitimam summonitionem.


[003] REDEAMUS igitur ad diem summonitionis in actione reali. Dictum
[004] est supra qualiter quis excusatur per essonia si ad iudicium non
[005] venerit cum fuerit summonitus legitime. Nunc autem dicendum de contumacibus
[006] et non venientibus ad iudicium, qualiter procedendum sit contra
[007] eos in actione reali secundum quod fuerit simplex, mixta vel duplex.
[008] Et ideo videndum quis dici debeat21 contumax et quæ pœna sequatur cum
[009] quando22 res aliqua petitur immobilis per actionem in rem. Contumax vero
[010] dici poterit sive reus latitet sive non si ad iudicium summonitus sui copiam
[011] non fecerit neque defensus fuerit. Latitare autem est si quis se23 turpiter
[012] occultaverit. Copiam sui non facere est quando reus id agit ne adversarius
[013] potestatem sui habeat licet præsens fuerit in curia. Et sive reus contumax
[014] fuerit sive non, sufficit ad hoc quod procedatur contra ipsum quod24 simpliciter
[015] absens sit ex quacumque causa. Et unde si primo die non venerit
[016] nec secundo nec tertio nec quarto, tunc offerente se liti petente quocumque25
[017] die venerit ante quartum diem, capiatur terra sive res petita in
[018] manum domini regis propter defaltam non venientis, quam quidem captionem
[019] modica sequitur pœna vel etiam nulla. Et unde si reus veniens26
[020] infra quindecim dies post captionem et illam per plevinam petierit, si ad
[021] diem sibi datum in curia defendere se possit de defalta, si petens inde
[022] iudicium petierit, reformabitur ei possessio ut de principali respondeat.
[023] Sed quid si primo die non venerit tenens, et petens primo die se obtulerit
[024] et27 visus fuerit a iustitiariis in curia qui habent recordum? Si petens in
[025] crastino se obtulerit, si defaltam sanare non possit amittere poterit seisinam.
[026] Et eodem modo si tertio die vel quarto. Sed28 quid si neuter ipsorum
[027] comparuerit primo die sed uterque in crastino? Tunc fiat compensatio defaltarum
[028] cum pares sint in culpa ut supra dicitur. Et sic fiat de aliis diebus
[029] usque ad quartum diem. Si autem impares fuerint ut prædictum29 est quod
[030] aliquo die compareat petens et tenens non vel e converso, tunc fiat eodem
[031] modo ut supra. Si autem primo die comparuerit petens et tenens non, et



Notes

21. debet, OB, MA, MB, Y.

22. enim, OB, MB; om., MA; tantum, MC.

23. Om., OC, CE.

24. quia, OC, CE; et, OB, MA, MB.

25. quacumque, OC, MG, CE.

26. venerit, V.

27. etiam, LA, OC, CE; et etiam, CM.

28. et, OC, MG, CE.

29. supra dictum, OC, MG, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College