Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 143  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domini regis per parvum cape. Et ille qui defaltam fecerit summoneatur
[002] quod sit ad alium diem auditurus inde iudicium suum, nulla facta
[003] mentione de eo sive sit vir sive uxor qui defaltam non9 fecit. Si autem unus
[004] ex pluribus moriatur antequam omnes comparuerint, cadit tota loquela.
[005] Si autem unus infra ætatem, sic remanebit loquela in suspenso usque ad
[006] ætatam. Si autem furiosus et10 dilucidis non gaudeat intervallis, sic remanebit
[007] loquela usque ad mortem, quia ex quo semel animo et corpore
[008] incepit possidere, superveniente furore numquam poterit desinere animo
[009] possidere. Si autem dilucidis gaudeat intervallis, expectabitur tempus quo
[010] se melius habuerit. De fatuo11 et12 stulto13 aliud erit secundum quod inferius
[011] plenius dicetur in tractatu de exceptionibus.

Si quis essoniatus fuerit in comitatu de malo lecti, qualiter debeat essoniatus apparere et quando.


[013] SI quis vero in comitatu essoniatus fuerit de malo lecti, illud idem observari
[014] debet ut videtur in comitatu quod in curia domini regis. Et cum ei
[015] languor fuerit adiudicatus, infra annum et diem venire debet14 ad aliquem
[016] certum locum ad hoc deputatum per comitatum, scilicet castrum aliquod,
[017] et ibi ostendere castellano quo die venerit sicut constabulario turris ostenderet
[018] si placitum esset apud Westmonasterium in curia domini regis.
[019] Sed petens ut videtur non habet necesse aliquem diem observare in comitatu
[020] cum languor fuerit adiudicatus et testatus, sed observet diem suum
[021] apud castrum sicut faceret apud turrim si placitum esset in curia domini
[022] regis. Et videndum est inter15 cetera16 utrum essoniaret se de malo lecti in
[023] f.363b] eodem comitatu ubi terra est quæ petitur vel in alio. Si autem
[024] in eodem comitatu, tunc habet vicecomes potestatem mittendi quatuor
[025] milites ad videndum17 etiam sine brevi qui videant et testificentur, et ita
[026] procedant in omnibus secundum18 quod19 superius dictum est de curia
[027] domini regis de defaltis et20 licentia surgendi et omnibus aliis. Si autem
[028] extra comitatum fuerit essoniatus, tunc non habet vicecomes potestatem
[029] mittendi milites de comitatu suo in alium comitatum, nec multo fortius
[030] milites de alio comitatu ad videndum quia ad hoc non extenditur sua iurisdictio.
[031] Habet igitur petens necesse quod sibi perquirat per breve quod
[032] essoniatus videatur per tale breve vicecomiti directum ubi essoniatus
[033] iacuerit.

Breve de videndo eum qui essoniatus est in comitatu de malo lecti.


[035] REX vicecomiti salutem. Mitte quatuor legales milites apud talem locum
[036] ad videndum utrum infirmitas qua21 A. essoniavit se de malo lecti versus



Notes

9. Om., OB, MA, MB, CM.

10. vel, OB, MA, MB.

11. statu, OC, MG, CE.

12. Om., OC, CE.

13. stultis, OC, MG, CE.

14. Om., OB, MA, MB.

15-16. Om., OC, MG, CE.

17. audiendum, OA, OB, MA, MB, Y.

18-19. sicut, MA, OC, CE.

20. et de, MC, LA.

21. de qua, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College