Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 142  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si voluerint vel comparere. Si autem compareant, bene possunt alium diem
[002] recipere, et sic de die in diem donec eis constiterit de surrectione essoniatorum45
[003] vel de46 languore, ut si languor adiudicatus fuerit et testatus, quod
[004] tunc eundem diem recipiant cum petente, et apud turrim ut videtur, ne si
[005] ad bancum et in iudicio diem reciperent47 per hoc divideretur48 causæ
[006] continentia. Et cum49 sic diem receperint coram iustitiariis in banco apud
[007] turrim cum essoniato, competit eis unicum essonium de malo veniendi
[008] apud turrim vel coram iustitiariis in iudicio, quod si ibi non venerint nec
[009] se essoniaverint poterunt esse in defalta sicut ipse petens. Si autem adiudicetur
[010] quod infirmitas sit malum transiens et quod certus dies detur essoniato
[011] quod compareat in iudicio ad diem illum, possunt alii qui prius
[012] essoniati non fuerint50 incipere tunc primo51 essonia sua unus vel omnes
[013] simul vel vicissim, ut supra dictum est in principio. Et poterit unus vel
[014] f.363] quidam amittere essonium suum52 per tacitam renuntiationem.
[015] Esto quod A. comparuerit et B. se essoniaverit de malo veniendi et ad
[016] alium diem comparuerit et A. se essoniaverit, cum B. ab initio electionem
[017] haberet veniendi vel essoniandi se de malo lecti, eligendo1 viam veniendi
[018] tacite renuntiavit essonio de malo lecti. Et unde cum ita comparuerit et
[019] diem receperit, ad alium diem non habebit essonium de malo lecti ratione
[020] essonii præcedentis de malo veniendi propter interruptionem eo quod comparuit,2
[021] et propter tacitam renuntiationem, et quia essonium de malo lecti
[022] immediate non sequitur essonium de malo veniendi. Et de essonio de
[023] servitio domini regis interposito possit3 disputari. Item nec essonium habebit
[024] ille sic comparens de malo veniendi antequam omnes in iudicio comparuerint,
[025] quia habet omnia essonia sua vel quod tantundem4 valet ratione
[026] prædicta. Defaltam autem possunt facere omnes vel quidam illorum
[027] secundum quod de uno supra dictum est. Et poterit unus partem suam
[028] amittere per defaltam propter suam negligentiam, et alius salvare se a
[029] defalta per suam diligentiam, quia res quæ petitur licet communis sit
[030] patitur sectionem et divisionem. De viro autem et uxore implacitatis non
[031] est ita, quia res uxoria divisionem non patitur inter virum et uxorem. Tota
[032] est enim utriusque in solidum et non in communi, cum5 sint6 una caro vir
[033] et uxor quamvis animæ diversæ. Et ideo si unus eorum7 defaltam fecerit
[034] utrique8 erit damnosa. Et cum defalta facta fuerit, capiatur terra in manum



Notes

45. essoniati, MC, CM; essoniat., LA.

46. Om., OB, MA, MB, Y.

47. receperint, V, MB, MC, CM, OC, CE; om., MG.

48. dividentur, V, MB, LA, OC, CE; om., MG.

49. tunc, OC, CE; om., MG.

50. fuerunt, OB, MA, MB, CM.

51. post, OC, CE, CM, MA; prima, OB; om., MG.

52. Om., OC, CE, MG.

1. sic, OA, OB, Y, MG; eligendi, MB, MC, LA, OC, CE; om., MA, CM.

2. comparuerit, OB, MA, MB, MG, LA.

3. posset, OB, MA, MB.

4. tandem, OA, LA, OB, MB, MC; tantum, MA.

5. quia, OC, CE.

6. sit, V; sunt, OC, CE.

7. illorum, MC, LA, OC, CE; ipsorum, V.

8. uterque, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College