Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 141  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] veniendi, et quotiens se essoniare possint,23 et quando cessabit essonium
[002] de malo lecti. Quotiens? Et sciendum quod sæpius post quamlibet apparitionem
[003] et diem legitime in curia datum, simul si voluerint24 vel25 vicissim
[004] post unicam apparitionem donec omnes habuerint sua essonia, scilicet
[005] quilibet unicum de malo veniendi et aliud de malo lecti, et tunc simul
[006] compareant26 ad respondendum. Cum autem alium diem receperint post
[007] diem datum de consensu partium vel post visum petitum vel warantum27
[008] vocatum,28 habere poterunt29 eadem essonia et eodem modo. Et sic ad
[009] quamlibet apparitionem donec loquela terminetur et ita quod nullus languor
[010] interveniat. Item cum sic se essoniaverint de malo lecti omnes simul,
[011] omnibus poterit adiudicari languor vel omnibus surrectio,30 vel quibusdam
[012] surrectio et31 quibusdam languor. Si omnibus surrectio, tunc veniant
[013] omnes simul et respondeant. Si autem non venerint omnes vel quidam,
[014] tunc fiat32 de omnibus sicut supra dictum est de uno secundum quod comparuerint33
[015] vel non. Si autem omnibus simul adiudicatus fuerit languor,
[016] fiat de omnibus secundum quod supra dictum est de uno, secundum quod
[017] omnes vel quidam languorem et diem suum servaverint vel34 non servaverint.35
[018] Si autem post unam apparitionem et diem datum vicissim comparuerint
[019] omnes et vicissim se essoniaverint de malo lecti et vicissim per
[020] eosdem vel diversos milites fuerit eis languor adiudicatus, si plures ibi
[021] videantur esse languores tam in primo casu quam in secundo, cum omnes
[022] tenentes sint36 quasi unicum ius habentes, erunt omnes languores accipiendi37
[023] pro uno languore propter iuris unitatem. Et cum sic omnes languorem38
[024] habuerint simul vel39 vicissim ut prædictum est vel saltem unus ex
[025] pluribus, extunc in antea40 cessabit essonium de malo lecti in personis
[026] omnium usque ad finem litis, sicut supra dictum est de uno tenente. Si
[027] autem quidam ex pluribus vel41 unus se primo essoniaverit de malo veniendi,
[028] et42 quidam præsentes sint et quidam fecerint defaltam, essoniati
[029] diem habebunt per essoniatorem suum. Illis43 autem qui præsentes fuerint
[030] dabitur idem dies. Contra absentes vero procedendum erit ad defaltam
[031] secundum quod inferius dicetur de defaltis. Illi vero qui essoniati fuerint
[032] ad alium diem si voluerint se essoniare, poterunt de malo lecti. Et illi qui
[033] primo die diem ceperunt44 in iudicio, ad diem suum se essoniare poterunt



Notes

23. possent, V, OB, MA, MB; possit, CM.

24. voluerit, OB, MA, MB, MG.

25. vel si, OC, CE.

26. appareant, MC, LA.

27-28. warantus vocatus, OC, MG, CE.

28. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

29. poterit, OB, MA, MB, CM, Y.

30. (et alibi) surrexio, MSS. var.

31. vel, OA, LA, OC, CE.

32. Om., OC, MG, CE.

33. comparuerit, OB, MB, CM; om., MA.

34-35. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

36. sunt, V, MA.

37. accipienti, OC, CE.

38. languores, OC, MG, CE.

39. et, OB, MA, MB.

40. ante, V, MSS. var.

41. et, OB, MA, MB.

42. vel, OC, MG, CM.

43. illi, OC, MG, CE.

44. ceperint, MSS. var.; receperint, CM; receperunt, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College