Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 140  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui sic essoniatus est ratam habeat responsionem si voluerit et7 concedat
[002] quod talem miserit responsalem, et ita sub nomine ipsius8 responsalis procedere
[003] poterit et terminari loquela. Si autem ratam non habuerit responsionem
[004] adiudicabitur in defalta. Necesse est igitur ei9 quod ratam habeat
[005] responsionem responsalis et concedat quod talem miserit10 responsalem.11
[006] Et sic poterit sub12 nomine ipsius responsalis tota procedere loquela et
[007] terminari, et post quamlibet apparitionem cum dominus litis ratam habuerit13
[008] responsionem suam, poterit se essoniare nomine proprio de malo
[009] veniendi sicut ac si esset in curia attornatus. Si autem ratam non habuerit
[010] responsionem adiudicabitur in defalta. Oportet igitur de necessitate quod
[011] illam ratam habeat, nihilominus tamen si in propria persona venire voluerit
[012] et14 respondere, bene poterit si15 voluerit, et tempus medium et apparitio
[013] apud turrim salvabitur per præsentiam responsalis. Si autem forte milites
[014] non venerint ad diem summonitionis nec essoniatus, responsalis semper
[015] sequatur versus milites, et irrotuletur sic defalta militum: Talis qui se
[016] facit responsalem talis obtulit se quarto die versus A.,B.,C.,D. milites missos
[017] etcetera. Et sic poterit terminari negotium. Et notandum in fine quod si16
[018] responsalis apud turrim comparuerit maturius quam deberet non nocebit
[019] languido, dum tamen responsalis comparuerit die legitimo. Si autem tardius,
[020] hoc nocebit essoniato. Si autem responsalis maturius se obtulerit
[021] quam deberet et essoniatus die legitimo,17 sive responsalis venerit die
[022] legitimo sive non, tenens salvabitur a defalta sive responsalem advocaverit
[023] sive non. Si autem responsalis venerit die legitimo et essoniatus in
[024] crastino vel tertio die vel quarto, per responsalem salvabitur tenens a
[025] defalta ut paulo ante dictum est. Et circa responsalem multa sunt dicenda,
[026] sed ista ad præsens dicta sufficiant.

Si plures sint participes tenentes unicum ius habentes qualiter procedendum sit in essonio de malo lecti.


[028] DICTUM est supra si unus tenens per se essoniaverit de malo lecti qualiter
[029] procedendum sit18 in essonio, et19 quod si pluries20 se essoniaverit21 de malo
[030] lecti et semel languorem habuerit, cessabit essonium de malo lecti, et quod
[031] in toto placito non habebit nisi unicum22 languorem. Nunc autem videndum
[032] si plures sint participes tenentes unicum ius habentes qualiter pro-
[033] f.362b] cedendum sit in essonio de malo lecti post essonium de malo



Notes

7. Om., OC, MG, CE.

8. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

9. Om., OC, MG, CE.

10. miserat, OB, MA, MB; misit, MC; mittat, MG.

11. responsionem, OC, CE.

12. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

13. habuit, MC, LA, CM; om., MG.

14. Om., OC, MG, CE.

15. cum, MC, LA, OC, MG, CE, CM.

16. Om., OC, CE.

17. liberimo, OC, CE.

18. est, MA, MC, LA.

19. vel, V, OB, MA, MB.

20. sic, OA, LA; plures, MSS. gen.

21. essoniaverint, MSS. var.

22. u. essonium nec habebit nisi unicum, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College