Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 139  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] essoniato quod se teneat ad languorem et observet annum et diem apud
[002] turrim Londoniæ, et quod in propria persona veniat si possit27 modo quo
[003] prædictum est, vel quod pro28 se sufficientem mittat responsalem qui pro
[004] eo litem suscipiat et defendat. Et tunc aut mittit responsalem aut non
[005] mittit. Si autem nec venerit nec responsalem miserit erit in defalta. Si
[006] autem miserit responsalem apud turrim qui sit ibi diem recepturus et in
[007] iudicio cum comparuerit coram iustitiariis responsurus, audietur eius
[008] responsio quicumque sit ille, dum tamen29 maior. Et si forte nullum miserit,
[009] dum tamen sit aliquis apud turrim qui dicat se esse missum et diem recipiat,
[010] si in iudicio ut responsalis respondeat, si de eius responsione iudicium
[011] faciendum sit sicut de duello vadiando30 et de magna assisa summonenda,
[012] vel de aliquo quod sit de substantia negotii et per quod loquela
[013] debeat terminari, iudicium illud poni debet in respectum31 quousque per
[014] quatuor milites missos ad languidum sciatur si miserit talem pro se responsalem,
[015] et si ratam habuerit responsionem quam idem talis pro eo
[016] fecerit. Et quod ita fieri32 debeat33 probatur in rotulo de termino Sancti
[017] Michaelis anno regis34 Henrici quinto35 decimo incipiente sexto36 decimo
[018] comitatu Salopiæ. Breve vero de mittendo quatuor milites ad languidum
[019] ad audiendum37 etcetera tale erit.

Breve de mittendo ad languidum ut sciatur si ratam habuerit responsionem quam responsalis pro eo fecit.


[021] REX vicecomiti salutem. Mitte quatuor milites de comitatu tuo apud talem
[022] f.362] locum ad A. qui se in curia nostra coram iustitiariis vel coram nobis
[023] essoniavit de malo lecti versus B. de placito terræ ad audiendum si idem A.
[024] pro se misit C. coram præfatis iustitiariis vel1 coram nobis etcetera ut responsalem
[025] suum ad respondendum eidem B. de eadem terra. Et si ratam
[026] habeat2 responsionem quam idem C. pro eo fecit in eodem placito. Et
[027] similiter ad audiendum si velit eundem C. in prædicto placito attornare in3
[028] prædicto4 loco suo ad lucrandum vel perdendum, et venire facias5 coram
[029] præfatis iustitiariis nostris vel coram nobis etcetera ad talem terminum
[030] præfatos quatuor milites ad testificandum ea quæ a præfato A. super
[031] præmissis audierint. Et habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste
[032] etcetera. Qui6 si ad diem venerint audiatur eorum testificatio. Si autem non
[033] venerint, procedatur contra eos ad defaltam quousque comparuerint, sicut
[034] processum est supra contra quatuor milites missos ad languidum. Ille vero



Notes

27. posset, OC, MG, CE.

28. per, CE, CM, MC.

29. tamen sit, V, CM.

30. vadiato, OB, MA, MB.

31. respectu, V, OB, OC, CE.

32-33. sit, OB, MA, MB.

34. regni r., MC, LA, OC, MG, CE.

35. duo, OC, MG, CE.

36. tertio, OC, CE; (om. inc. s. decimo, MG).

37. videndum, OB, MB; om., MA.

1. nostris, V; nostris vel, CM; et, OC, CE.

2. habuerit, V, MB.

3-4. Om., LA, OC, MG, CE, CM.

5. facit, OC, MG, CE.

6. quia, OC, CE; et, MG; quod, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College