Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 138  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si obtinuerit et sic13 comparuerit excusabitur a defalta, non propter visum
[002] cum sit illegitimus sed propter licentiam, si forte petens visum calumniaverit
[003] et visores. Si autem non, tunc procedat loquela in utroque casu ac
[004] si visus legitime factus esset. Si autem essoniatus licentiam surgendi forte
[005] petere noluerit,14 tunc ad diem sibi datum per visores tales tutius erit quod
[006] mittat pro se responsalem. Et15 quo casu si petens velit visum calumniare,
[007] f.361b] iterum fiat visus legitime si primus sufficiens non fuerit. Si autem
[008] non, tunc procedat loquela inter petentem et responsalem.16 Si vero
[009] prædicti tales qui17 ad visum faciendum sunt inutiles languorem adiudicaverint
[010] essoniato, cum visum testificati fuerint in præsentia petentis et
[011] petens contra visores nihil exceperit, sed diem receperit apud turrim sine
[012] calumnia licet visus ab initio fuerit illegitimus, efficietur18 legitimus per
[013] consensum petentis, et ita quod ulterius nihil obicere poterit contra visores
[014] nec contra visum. Et idem erit19 si absens fuerit in testificatione visus cum
[015] præsens esse deberet, et hoc suæ imputare debet negligentiæ. Et in quibus
[016] casibus necesse erit quod tenens essoniatus se teneat ad languorem, et
[017] ulterius licentiam surgendi non habebit. Si autem visus quamvis illegitimus20
[018] nondum testatus fuerit forte infra annum et diem licet languor
[019] adiudicatus, semper infra annum et post annum quandoque poterit
[020] tenens habere licentiam surgendi donec visus testatus fuerit. Et quamvis
[021] petens post annum et diem apud turrim se obtulerit contra tenentem essoniatum,
[022] hoc tenenti non nocebit quia nullus dies datus est ei in iudicio
[023] apud turrim. Et si forte constabularius mandaverit quod petens certo
[024] die venerit et tenens essoniatus non, si ad querelam petentis summoneatur
[025] tenens quod sit coram iustitiariis ad respondendum quare diem sibi datum
[026] apud turrim non observavit,21 si petens se tenuerit ad defaltam, respondere
[027] poterit tenens quod visus non fuit legitime22 et perinde non visus, et sic
[028] quod nec potuit nec debuit ibi comparere, et sic oportebit quod hoc per
[029] visores cum comparuerint terminetur. Item dicere poterit23 quod necesse
[030] non habuit ibi comparere, quia tenens diem apud turrim non habuit24
[031] cui deberet vel posset respondere, et sic25 videtur se26 defendere poterit
[032] a defalta.

Si autem languor vertatur in morbum incurabilem quod essoniatus venire non possit, tunc mittat responsalem.


[034] CUM autem per tales ut prædictum est fuerit languor adiudicatus, et visus
[035] testatus sine calumnia et dies datus petenti apud turrim, tunc necesse erit



Notes

13. si, OC, CE; om., OB, MA, MB, MG.

14. voluerit, V, MSS. var.

15-16. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

17. Om., OB, MA, MB.

18. efficitur, OA, MC, LA, Y.

19. Om., OC, MG, CE.

20. legitimus, V, OC, MG, CE.

21. observaverit, OC, CE; servavit, V, OA, MC, LA, Y; servaverit, MG.

22. l. factus, V, MG; liberime, OC, CE.

23. potuit, OC, MG, CE.

24. habuerit, MC, LA.

25. sicut, V, OA, OB, MA, LA, Y.

26. quod, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College