[001] per essoniatorem diem receperit in banco, nullum habebit essonium [002] f.361] apud turrim non magis quam tenens antequam comparuerit [003] iterum in curia, quia omnia essonia sua in iudicio habuit coram iustitiariis [004] sicut ipse tenens. Item nec essonium habebit iterum coram iustitiariis in [005] iudicio quia apparitionem apud turrim nullum sequitur essonium, nec [006] magis datur ei essonium quam tenenti, quia si ei daretur eadem ratione [007] dari1 posset tenenti, quod esse non debet. Si autem per se ipsum vel per2 [008] attornatum diem receperit in banco apud turrim, unicum habebit essonium [009] si voluerit antequam in iudicio coram iustitiariis comparuerit. Et sine [010] essonio bene potest comparere apud turrim et in iudicio si voluerit. Si autem [011] apud turrim se essoniaverit, ibi non iudicabitur essonium sed mittetur [012] ad iudicium3 coram iustitiariis iudicandum. Et nihilominus si voluerit [013] non obstante essonio comparere poterit impune coram iustitiariis in [014] iudicio, et per essonium4 factum apud turrim salvabitur tempus medium [015] quousque in iudicio comparuerit. Si5 autem apud turrim comparuerit6 et [016] diem receperit7 in banco per constabularium, bene se poterit essoniare [017] coram iustitiariis in iudicio. Non tamen ex die sibi dato apud turrim, [018] sed ex die prius recepto coram iustitiariis in banco. Cum8 autem uterque [019] tam petens quam tenens comparuerint personaliter apud turrim die legitimo, [020] dabitur utrique parti dies coram iustitiariis in banco si tunc fuerint [021] ibi residentes, vel si non, tunc cum redierint, si in brevi reversuri fuerint [022] vel post tempus. Non autem dabitur dies coram iustitiariis itinerantibus, [023] sive itinerantes sint9 in eodem comitatu ubi terra fuerit quæ petitur sive [024] in alio, sed primo coram iustitiariis de banco, si qui tunc fuerint residentes [025] in banco et alii itinerantes in comitatu ubi terra fuerit quæ petitur. Et [026] iustitiarii de banco exinde diem dabunt coram iustitiariis itinerantibus, [027] ut sic per ordinem procedat iudicium. Et ideo a turri remittuntur partes [028] ad bancum, ut loquela in eodem iudicio finem accipiat in quo sumpsit [029] initium.
Si autem cum visus fieri debeat vel factus fuerit visores non sint legitimi, quid facere debeat essoniatus.
[031] REDEAMUS iterum ad visum quatuor visorum et videamus quid sequatur10 [032] si visores legitimi non sint ad videndum, et per hoc visus illegitimus, de [033] quibus supra dictum est. Quo casu si essoniatus per visum talium visorum [034] surrexerit ut11 si ei surrectionem dederint, erit in defalta secundum quod [035] superius dictum est. Melius est igitur quod se teneat in lecto vel quod [036] licentiam petat surgendi, antequam visus testatus fuerit per tales, quam12