Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 136  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] defaltam facit, quia nullum diem habuit in curia sed apud turrim. Et ideo
[002] licet magis sit apparere in curia quam apud turrim non defenditur, cum34
[003] oporteat eum reverti ad iudicium per eandem viam per quam divertit a
[004] iudicio. Item esto quod ambo compareant in curia die legitimo quo apud
[005] turrim comparuisse deberent, fiat hinc inde compensatio defaltarum
[006] secundum quod supra paulo ante dictum est. Cum autem ambo die
[007] legitimo apud turrim comparuerint, aut comparet petens per se ipsum vel
[008] per attornatum vel per essoniatorem,35 et tenens aut comparet per se
[009] ipsum vel per36 responsalem cum per se ipsum venire non possit.

De officio constabularii.


[011] QUALITER vero37 venerint vel quo die, officium constabularii est omnia per
[012] ordinem irrotulare. Recordum enim habet de iis quæ viderit, iudicare
[013] tamen non poterit, quia apud turrim non est38 iudicium cum ibi deficiat
[014] tertia pars iudicii, scilicet iudex et iurisdictio. Habet enim40 constabularius
[015] recordum in iis quæ sunt facti et non quæ sunt iudicii sive iuris.
[016] Irrotulari enim debet sic, quod talis qui se essoniavit de malo lecti versus
[017] talem in tali comitatu de placito terræ, venit tali die apud turrim Londoniæ
[018] et obtulit se versus talem petentem, et petens non venit sed in
[019] crastino, et dixit quod ad legitimum diem venit et tenens non, et petiit41
[020] iudicium de defalta. Et e converso si tenens dicat quod ad legitimum diem
[021] venit et petens non, et tenens42 petit iudicium de defalta, mittantur partes
[022] ad iudicium in banco ut ibi iudicetur defalta.43 Eodem modo si petens se
[023] essoniaverit apud turrim vel attornatus suus, mittantur tenens et essoniator
[024] coram iustitiariis ut ibi iudicetur essonium. Sed videamus cui competat
[025] essonium apud turrim. Et sciendum44 quod nullum competit essonium
[026] tenenti qui se essoniavit de malo lecti, quia ex quo in iudicio habuit
[027] omnia essonia sua45 tam de malo veniendi quam de malo lecti, nullum
[028] habebit essonium antequam iterum comparuerit in iudicio. Iudicium vero
[029] est coram iustitiariis in banco et non apud turrim. Et46 ideo ex apparitione
[030] apud turrim47 nullum sequitur essonium. Item videndum an petenti
[031] competat essonium vel eius attornato apud turrim vel ad48 bancum.
[032] Quo casu videndum erit cum visus testatus fuerit coram iustitiariis de49
[033] banco, utrum diem habuerit per se vel per essoniatorem suum, quia
[034] sæpius se essoniare poterit coram iustitiariis50 in51 banco si sæpius comparuerit
[035] post quamlibet apparitionem, si forte milites visores plures
[036] fecerint defaltas antequam comparuerint52 ad testificandum. Et unde si



Notes

34. causa, OC, CE.

35-36. Om., OB, MA, MB.

37. MC, LA; autem, CM; om., MG.

38. Om., OB, MA, MB.

38-40. hæc enim habet, OC, CE, MG (hiis e. h.).

41. petit, OC, CE; petitum, MG.

42. t. venit et, OC, CE.

43. de d., V, MG; d. et, OC, CE, MG.

44. Om., OB, MA, MB.

45. Om., OC, MG, CE.

46-47. Om., V, CM.

48. Om., OC, CE, MG (banco).

49-50. Om., MC, LA.

51. de, OB, MA, MB, Y.

52. comparuerunt, OC, CE; venerint, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College