Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 135  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quædam quarta sub signo B. et erit secundus annus naturalis. Item cum
[002] adhuc remaneant duæ quartæ, incipiat annus tertius sub eodem signo B.,
[003] et fiat computatio ut supra ad hoc quod fiat annus naturalis. Item cum
[004] adhuc remaneat una quarta, incipiat annus naturalis sub eodem signo,
[005] et facta computatione terminetur in eodem ratione eiusdem quartæ.
[006] Et sic erunt eodem quarto anno bis sex horæ et exinde duo dies quales17
[007] sub eodem signo B., unus scilicet incipiens et alius annum terminans,
[008] et propter illas bis sex horas dici posset annus bisextilis. Et sic totum
[009] tempus quatuor annorum per18 numerum dies19 continet sub se mille et
[010] quadringentos20 et unum diem, qui colligitur21 ex quatuor quartis quatuor
[011] annorum præcedentium et terminat totum tempus quatuor annorum, et22
[012] dicitur excrescens et nihil sibi vindicat ex tempore quatuor annorum
[013] usualium23 subsequentium. Ne igitur subsequatur inconveniens de quo
[014] supra dictum est, remanente die excrescente de tempore præterito sub
[015] eadem littera B. sive F., de necessitate retrotrahitur primus dies quatuor
[016] annorum subsequentium, ut24 exinde fiat computatio totius temporis quatuor
[017] annorum subsequentium in forma supra dicta, et sic de tempore in
[018] tempus in infinitum.

De apparitione essoniati.


[020] OBSERVARE igitur debet essoniatus diligenter annum et diem, ne maturius
[021] vel tardius compareat quam deberet. Si autem die non legitimo comparuerit
[022] et petens eodem die, tenens erit in defalta facta protestatione25 et
[023] recordo constabularii. Si autem petens die legitimo comparuerit et tenens
[024] maturius ut prædictum est, idem erit ut supra. Quia licet tenens defaltam
[025] f.360b] fecerit, petens tamen diem suum observabit.26 Si autem petens
[026] die legitimo comparuerit et tenens in crastino, tenens erit in defalta quia
[027] diem suum non observavit. Si autem die legitimo nec petens nec tenens
[028] comparuerit,27 tunc uterque facit defaltam quia diem28 legitimum non
[029] observaverunt. Et unde si ambo in crastino comparuerint fiat hinc inde
[030] compensatio defaltarum, quia paria delicta mutua compensatione tolluntur.29
[031] Si autem unus in crastino et alius tertio30 die vel quarto, licet ex
[032] toto non sint pares in delicto, tamen hinc inde erit31 defalta et fiat compensatio
[033] ut supra. Item si unus illorum32 die legitimo33 comparuerit
[034] apud turrim et aliud coram iustitiariis in curia, ille qui in curia comparet



Notes

17. quasi, OB, MA, MB, Y.

19. sic, OB, MA, MB, Y, MC; diem, OA, LA; dierum, OC, MG, CE.

18-19. Om., V, CM.

20. quadragintos, OC, CE; quadraginta, MG,

21. tollitur, OB, MA, MB.

22. ut, OC, CE; om., MG.

23. usualem, OC, MG, CE.

24. et, OC, CE.

25. protestatio, OC, CE.

26. observavit, OC, MG, CE, CM, LA.

27. comparuerint, OB, MA, MB, Y.

28. d. suum, OC, MG, CE.

29. tollantur, OC, MG, CE.

30. in tertio, OB, MA, MB, CM, Y.

31. erit in, V, MG, CM.

32. eorum, OC, MG, CE.

33. non l., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College