Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 134  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad noctem eadem ratione, tertius ad mediam noctem, quartus77 ad auroram,
[002] ita ut78 bisextus constat79 ex illis80 quartis simul sumptis, et ita computatur
[003] nox sequens cum die præcedente pro uno die artificiali. Si autem
[004] fiat computatio anni lunaris recte dicendo per litteras e converso semper
[005] dies præcedit et nox subsequitur. Et ideo vice versa per talem computationem
[006] incipiat dies naturalis in aurora et terminetur vice versa ut supra.
[007] Ex præcedentibus igitur manifeste liquet81 quod in82 sexagesimo sexto die
[008] f.360] debeat essoniatus comparere apud turrim et non maturius,
[009] ne sit in defalta eo quod languorem rite non observaverit. Item non
[010] tardius quam in sexagesimo sexto die secundum eosdem, ne sit in defalta
[011] eo quod diem suum sibi datum apud turrim non observaverit. Igitur
[012] secure poterit comparere sexagesimo sexto die et1 secundum eosdem,2
[013] scilicet primo post annum naturalem, qui sub se continet annum minorem
[014] usualem et unum diem tam in anno bisextili quam aliis tribus annis
[015] præcedentibus, quia in hoc non differunt in aliquo. Circulus vero anni
[016] usualis sive solaris fit ad modum et3 similitudinem colubri sine cauda,
[017] nec erit annus integer, nec capiti adiungi poterit corpus quod est annus
[018] usualis et constat ex trescentis4 et sexaginta quinque diebus nisi adiungatur
[019] ei cauda. Cauda vero dici poterit sex horæ quæ deficiunt, ut5 ex anno
[020] usuali qui sub se continet trescentos et sexaginta quinque dies et sex horas,
[021] scilicet quartam6 partem7 diei, fiat annus naturalis qui sub se continet
[022] annum usualem et unum diem ratione prædictarum sex horarum. Et
[023] sic erit circulus anni naturalis ad modum et similitudinem colubri habentis
[024] caudam in ore, sicut videri poterit per lunarem computationem litterarum
[025] et signorum quibus dies anni signantur. Videamus igitur omne tempus
[026] quatuor annorum, ut sciri possit8 qualiter quilibet annus naturalis incipiat
[027] per se et qualiter terminetur. Incipit enim sub9 eodem signo vel10 sub
[028] eadem littera et11 sub eodem signo12 terminatur,13 quod dici poterit in ore
[029] colubri. Ut si inceperitis computare a littera B. facta computatione trescentorum
[030] et sexaginta quinque dierum, et14 adiuncta una quarta, quia15
[031] sumi debet de die contento16 sub signo B., efficientur annus et dies quæ
[032] dicuntur annus naturalis. Item facta computatione anni secundi propter
[033] tres quartas quæ adhuc remanent de tempore futuro, iterum assumatur



Notes

77. et q., MC, LA.

78. quod, V, OB, MA, MB.

79. constet, MC, LA; consistit, OA, OB, MA, MB; constitit, Y.

80. quatuor, LA, OC, MG, CE, CM.

81. sequetur, OC, CE.

82. si in, OB, MA, MB.

1-2. Om., V, CM.

3. Om., OC, MG, CE.

4. crescentis, MSS. var.

5. et, OC, MG, CE.

6-7. quarte parte, OA, OC, CE, CM, MC, LA; (om., trescentos . . . continet, MG).

8. poterit, MC, LA.

9. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

10. et, Y, OB, MB; om., MA.

13. terminetur, OB, MB; om., MA.

11-12. Om., OC, CE.

14. Om., OB, MA, MB.

15. quæ, OB, MA, MB, Y.

16. contempto, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College