Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 133  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ea ratione propter necessitatem ad vitandum illud inconveniens, ne
[002] festum43 natalis44 domini celebretur in æstate et nativitas Sancti Iohannis45
[003] in hieme, quod contingere posset46 infra quingentos vel sexcentos
[004] annos, et etiam ita contingeret47 intemperies hiemalis in48 signis æstivalibus.
[005] Et ad maiorem evidentiam aliquid dicamus de anno, scilicet quis49 sit
[006] annus et quis dicatur maior annus et minor. Et50 ratio quare dies adiungatur
[007] anno minori. Annus est mora motus quo suum planeta pervolvat
[008] circulum. Annorum autem quidam sunt maiores quidam minores secundum
[009] brevitatem vel51 productionem circulorum, et52 secundum velocitatem53
[010] planetæ in suo circulo. Item annorum aliud solaris, alius lunaris,
[011] alius artificialis, alius naturalis, alius usualis. Naturalis est illud spatium
[012] quo suum sol pervolvat circulum. Et fit54 ex trescentis55 sexaginta quinque
[013] diebus et uno quadrante56 sive quarta57 unius diei, scilicet58 sex horas.
[014] Hora autem fit ex quadraginta momentis, et sic fit dies ex novem centum59
[015] et sexaginta60 momentis. Usualis annus qui dicitur annus minor constat
[016] ex trescentis61 et sexaginta quinque diebus, ubi ultimus dies non est legitimus
[017] comparendi62 secundum63 quosdam.64 Maior vero constat ex trescentis
[018] et sexaginta sex diebus, ita ut minutiæ65 neglectæ per tres annos præcedentes
[019] resumantur cum minutiis quarti anni ad perficiendum66 unum
[020] diem integrum, et iste dies sic excrescens appellatur bisextus et annus
[021] in quo contingit dicitur bisextilis, et qui quidem omni tempore legitimus
[022] est ad comparendum,67 scilicet in sexagesimo sexto die68 in69 anno bisextili
[023] sicut in aliis tribus annis, sed in sexagesimo septimo70 sicut quidam dicunt,
[024] sed non bene ut videtur. Dicitur etiam71 bisextus72 eo quod inscribitur73
[025] sexto kalendas Martii ubi duo dies computantur super unam litteram,
[026] scilicet F., quia colligitur74 iste dies ex minutiis quatuor annorum. Et
[027] ne putet illum75 quis incipere in uno anno et terminari in quarto anno,
[028] proponatur annus incipiens mane, ille terminabitur revoluto circulo anni
[029] in meridie, ubi incipiente secundo anno ille secundus dies terminabitur76



Notes

43. Om., OB, MA, MB.

44. natale, MA; natal., MSS. var.

45. I. baptistæ, V, CM, MB, MG.

46. possit, OC, MG, CE.

47. contigerit, OC, MG, CE.

48. et, OC, MG, CE.

49. sic, MC, OA, LA, Y (corr. quid); quid quis, MG; quid, MSS. gen.

50. Om., OC, CE; item, MG.

51. et, OB, MA, MB, Y.

52. Om., OB, MA, MB.

53. voluntatem, OC, CE, nobilitatem, MG.

54. sit (sic), MSS. var.

55. crescentis, MSS. gen.

56. quadrento, OC, CE; quadrantis, MG.

57. quadrata, OC, CE, MG (-to).

58. Om., OC, CE, MG.

59. Om., OC, CE, MG.

60. habet, OB, MA; novem, Y; om., MB.

61. triscentis, OC; crescentis, MSS. var.

62. comparandi, OC, CE, MC.

63-64. Om., OA, OB, MA, MB, CM, Y.

65. minutæ, V, OC, CE, MG.

66. proficiendum, OB, MA, MB.

67. sic, Y, MA, MB; comparandum, MSS. gen.

68. diebus, OA, MC.

69. Om., OA, OB, Y, MA, MB; licet, OC, CE; licet in, MG; scilicet in, CM.

70. sexto die, OC, MG, CE.

71. enim, OA, OB, MA, MB, Y.

72. bisextilis, OC, MG, CE.

73. instabitur, OC, MG, CE.

74. tollitur, OB, MA, MB.

75. eum, OA, OB, MA, MB, Y.

76. terminatur, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College