Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 132  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et hora congrua placitandi. Sed videndum erit qualiter ille dies accipiendus
[002] sit tempore bisextili, propter duos dies qui sub eodem signo et eadem
[003] littera computantur, quorum unus qui dicitur dies excrescens determinat6
[004] et finit7 tempus quatuor annorum præcedentium, et in eo computabilis
[005] est inter dies eiusdem temporis præteriti qui sunt mille et quadringenti et
[006] faciunt quatuor annos8 minores, et quibus9 additur unus dies qui colligitur10
[007] ex quatuor quadrantis11 ut faciat prædictos12 quatuor annos plenos et
[008] maiores, et13 dicitur dies14 excrescens et computandus erit inter tempora
[009] et dies prædictorum quatuor annorum præcedentium, et qui15 dicitur dies
[010] legitimus comparendi16 quolibet anno apud turrim. Et eodem modo in
[011] anno bisextili sicut in aliis tribus annis17 præcedentibus. Est etiam18
[012] alius dies sub eadem littera qui caput est et principium aliorum quatuor
[013] annorum subsequentium,19 qui si computandus esset intra20 tempora
[014] prædictorum quatuor annorum21 præcedentium ratione alicuius quadrantis
[015] sive22 quartæ, sublato de medio et23 non computato die excrescente, sic24
[016] esset dies comparendi25 apud turrim28 in sexagesimo septimo die, quod
[017] esse non debet, cum ille dies excrescens computabilis sit intra29 tempora
[018] quatuor annorum præcedentium,30 ratione illius31 quadrantis sive quartæ,
[019] et sic in anno bisextili erit ille dies legitimus comparendi.32 Et ita quod
[020] in anno bisextili plures dies non contineantur quam trescenti33 et sexa-
[021] f.359b] ginta sex, sicut in aliis annis non bisextilibus. Et ita uterque34 dies
[022] sub eadem littera sit comprehensus, quorum35 unus <scilicet subductus36
[023] in anno bisextili sicut in anno minori terminat tempus quatuor annorum
[024] præcedentium, et principium dat tempori37 quatuor annorum subsequentium,
[025] et ita eodem die desinit annus præcedens propter sex horas,
[026] et incipit eodem die annus sequens propter octodecim38 horas> et39
[027] idem40 principium41 dat, et42 computabiles sunt et non sunt computabiles
[028] diversis tamen respectibus. Ille vero dies excrescens qui non est computabilis



Notes

6-7. terminat et fuit, OB, MA, MB.

8. Om., OC, CE.

9. quilibet, OB, MB; cuilibet, MA.

10. tollitur, OB, MA, MB.

11. quadrentis, OA, LA; quadragintis, CM.

12. Om., OC, CE, MG (om. p. quatuor).

13. ut, OC, MG, CE.

14. Om., LA, MG.

15. qui dies, OB, MA, MB.

16. comparandi, OC, MG, CE, MB.

17. Om., OB, MA, MB, Y.

18. et, OB, MA, MB, CM, Y.

20. inter, OC, MG, CE, Y, CM; infra, V.

19-21. Om., OB, MA, MB.

22. vel, OB, MA, MB, Y.

23. et etiam, OC, CE.

24. sed sic, OC, MG, CE.

25. comparandi, MB.

25-28. Om., OC, MG, CE.

25-28. Om., OC, MG, CE.

29. sic, Y, OA, LA; inter, MSS. gen.; infra, V.

30. præcedentia, OA, LA, OC, CE, CM; præcedente, MG.

31. alius, OC, CE.

32. comparandi, OA, CE.

33. crescenti, MSS. var.; crescentur, MG.

34. quod, MC, LA.

35. quarum, V, OC, MG, CE.

36. quolibet ductus, OA, OB, MB, Y, MA (ducens); subditus, MG.

37. tempora, OB, MB; (om. præcedentium . . . annorum, MA).

38. xxiiii, OC, CE; xv, MG; xxviii, MC.

39. terminat et, V, CM; terminatur in, OC, CE; terminatur, MG; om., Y, OA, OB, MA, MB; sic, MC, LA.

40. iidem, LA; idem et alius, OC, CE, MG (om. et).

42. Om., OC, CE.

41-42. dies, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College