Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 131  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] comitatum. Et ideo tibi præcipimus quod statim visis litteris istis omni
[002] occasione etcetera, assumptis tecum prædictis quatuor militibus vel
[003] duobus ex illis si omnes habere non possis, in propria persona tua accedas
[004] apud talem locum et videas si idem B. ibi sit in lecto et in languore
[005] suo sicut ei fuit adiudicatus vel non. Et si ibi eum inveneris, hoc scire
[006] facias iustitiariis nostris apud Westmonasterium per litteras tuas sigillatas.
[007] Et si ibi inventus non fuerit, tunc venire facias prædictos milites qui
[008] tecum ibi interfuerunt64 coram præfatis iustitiariis nostris tali65 die ad
[009] certificandum66 inde eosdem67 iustitiarios nostros.68 Et interim per legales
[010] et discretos homines, tam69 ballivos tuos quam70 alios, insidiari facias71
[011] eidem B. si redierit de partibus talibus vel non. Et si redierit et inventus
[012] fuerit extra talem locum ubi languor fuit ei adiudicatus, tunc facias eum
[013] arrestari ita quod habeas corpus eius coram præfatis iustitiariis nostris
[014] f.359] ad talem terminum ad respondendum eidem quare etcetera,
[015] vel ad audiendum recordum vel iudicium suum de loquela quæ fuit coram
[016] eisdem iustitiariis nostris inter prædictos A. et B. de tanto terræ cum
[017] pertinentiis in tali villa. Et unde idem talis essoniavit se de malo lecti
[018] versus prædictum talem, et ita quod languor ei fuit adiudicatus, et sine
[019] licentia surrexit a languore ut idem talis dicit. Et habeas ibi etcetera.
[020] Teste etcetera. Et ita possunt istæ ultimæ clausulæ vel adiungi brevi de
[021] inquisitione vel fieri per se.

Qualiter essoniatus venire debet apud turrim Londoniæ et quando vel mittere responsalem.


[023] IN fine anni post languorem cum essoniatus convaluerit de languore,
[024] videndum erit qualiter venire debeat apud turrim et quando, vel mittere
[025] responsalem eo forte quod languor iam versus sit in morbum sonticum1
[026] et incurabilem quod venire non possit per se. Item quando debeat surgere
[027] a lecto ægritudinis et qualiter, et per quas dietas venire debeat apud turrim.
[028] Et sciendum quod cum essoniatus a languore convaluerit et2 in
[029] propria persona venire possit, primo debet computare dietas rationabiles
[030] secundum quod plene convaluerit, vel secundum quod per languorem
[031] extenuatus fuerit et debilitatus, ita quod commode venire possit.3 Sed
[032] postquam a lecto surrexerit non moretur in domicilio suo ultra unam
[033] noctem. Et sic inde proficiscatur4 per rationabiles dietas apud turrim,
[034] ita quod per viam nusquam5 moram faciat ultra unam noctem, et quod
[035] sit apud turrim ultimo die anni naturalis, qui dicitur dies excrescens,



Notes

64. interfuerint, MSS. var.

65-68. Om., MA.

66. certificandos, OB, MB.

67. Om., V, CM; præfatos, OB, MB, Y.

69. tam per, OB, MA, MB.

70. quam per, OB, MA, MB.

71. facis, OC, CE.

1. anticum, OC, CE; sancticum, MC.

2. Om., OB, MA, MB.

3. non possis, OC, CE, V (possit).

4. proficiatur, OB, MA, MB.

5. numquam, OC, CE; nuncquam, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College