Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 130  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] testimonio sufficienti ut prædictum est, non erit ulterius ducendus ab
[002] aliquo, nec ad comitatum nec ad castrum nec alibi: sed statim dimittendus
[003] abire libere quo voluerit, qui cum dimissus fuerit abire, ubicumque
[004] diverterit iterum ad lectum36 vel alibi, statim ad querelam petentis summoneatur
[005] ad curiam venire ubi loquela prius fuit, ad audiendum iudicium
[006] suum37 de defalta et quare surrexit postquam languor fuerit ei adiudicatus
[007] per tale breve. In summa38 vero notandum quod postquam quis essoniatus
[008] fuerit de malo lecti, postquam in39 curia40 comparuerit quod essonium
[009] dedicere non possit, non41 poterit42 impune quod not sit in43 defalta surgere44
[010] sine visu legitime facto, scilicet per tales qui visum facere possunt ut
[011] supra, vel sine licentia. Et generaliter licentiam habere poterit sive visus
[012] fuerit sive non et45 sive languor ei adiudicatus fuerit sive non,46 quousque
[013] visus legitime testatus fuerit et ita quod petens diem receperit apud
[014] turrim Londoniæ. Et extunc nulla47 dari poterit licentia surgendi quia48
[015] iustitiarii iurisdictionem non habent, nec reverti poterit loquela iterum
[016] ad iudicium nisi per officium constabularii. Contingit quandoque quod
[017] ille qui a languore surrexit non est inventus in loco in quo se essoniavit
[018] nec extra ubi possit49 arrestari,50 quo casu51 ad querelam petentis fiat52
[019] breve vicecomiti quod assumptis53 secum quatuor militibus vel quibusdam
[020] ex54 illis qui eum55 viderunt, in propria persona sua accedat ad locum in
[021] quo prædictus essoniatus iacuisse debuit. Et si ipsum in languore suo
[022] invenerit, sicut fuit ei adiudicatus vel non, et secundum quod eum invenerit
[023] vel non, fiat breve vicecomiti tali forma.

Breve si essoniatus surrexerit sine licentia, quod milites mittantur ad ipsum ad videndum si ita surrexerit vel non post languorem ei adiudicatam.


[025] REX vicecomiti salutem. Ostensum est nobis ex parte56 A. quod cum B.57
[026] in curia nostra apud Westmonasterium vel coram iustitiariis itinerantibus
[027] vel58 in comitatu tali essoniasset se de malo lecti versus talem de placito
[028] terræ apud talem locum59 in comitatu tali, et ibidem languor esset adiudicatus
[029] eidem per60 quatuor milites per præceptum nostrum ad ipsum
[030] videndum transmissos, idem B. infra languorem suum contra regni nostri
[031] consuetudinem surrexit, et61 a domo sua in qua languidus iacuisse debuit
[032] exivit et62 a partibus illis recessit, et se transtulit alibi vel63 ad alium



Notes

36. locum, MA, MB.

37. Om., OB, MA, MB.

38. Om., OB, MA, MB; quam, OC, CE.

40. c. domini regis, OC, MG, CE.

39-40. Om., OB, MA, MB.

43. Om., MC, LA.

44. cum surrexit, OC, CE.

41-42. Om., OC, CE.

45-46. Om., OC, MG, CE.

47. nulli, OC, MG, CE.

48. qui, OC, MG, CE.

49. posset, OB, MA, MB.

50. ascertari, OC, CE.

51. visu, OC, MG, CE.

52. facit, OC, CE.

53. assumpsit, OC, CE.

54. de, MC, LA.

55. ipsum, MC, LA.

56. Om., OC, CE.

57. Om., OA, MA, MB, Y.

58. Om., OB, CM, Y.

58-59. Om., MA, MB.

60. et, OB, MA, MB.

61. Om., OB, MA, MB, CM.

62. Om., OB, MA, MB, CM.

63. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College