Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 129  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] arrestatum invenerit, sed12 utrum sponte ibi venerit13 vel contra voluntatem
[002] adductus14 testificari non possunt. Poterit enim essoniatus docere
[003] contrarium sic, et dicere quod cum esset tali die in domo sua tali apud
[004] talem locum et in lecto suo, sicut ille cui languor fuit adiudicatus, et
[005] in pace domini regis, venit ipse talis petens et15 nequiter et in felonia
[006] extraxit eum a domo16 et a lecto17 suo, et in roberia abstulit ei tantum
[007] contra pacem domini regis, et sic offert18 etcetera. Et quo casu procedendum
[008] erit in19 modum appelli et terminabitur negotium per duellum vel per
[009] inquisitionem. Et secundum quod iudicium fecerit pro uno vel pro alio
[010] amittet unus eorum imperpetuum, tenens quia stulte surrexit vel petens
[011] quia malitiose essoniatum extraxit. Et ea ratione qua lucrari20 voluit21
[012] eadem propter malitiam amittat. Cum autem quis essoniatus ita per
[013] legem terræ arrestatus fuerit et non per malitiam, si petens se tenuerit ad
[014] defaltam et iudicium petierit de defalta, firmiter se teneat ad defaltam
[015] ne defaltæ tacite renuntiat22 per consensum. Tacite enim renuntiare
[016] poterit ita,23 si diem amoris24 ceperit cum tenente, sive datus fuerit dies
[017] prece tenentis vel prece petentis vel prece utriusque. Dabitur enim
[018] dies sic: Dies datus est tali petenti et tali tenenti de placito terræ usque
[019] ad talem diem prece partium. Et ex quo petens per hoc innuit quod placitum
[020] sit inter eos, et sic videtur tacite renuntiasse defaltæ, et videtur
[021] placitum redintegratum quod fuit ex parte tenentis desertum. Eodem
[022] modo videtur tacite renuntiasse tenens defaltæ25 si sibi perquisiverit de
[023] amovenda loquela ab uno iudicio ad aliud per pone. Continetur enim ibi,
[024] pone coram iustitiariis etcetera loquelam26 quæ est in comitatu vel coram
[025] vobis27 vel28 coram talibus iustitiariis. Per hoc enim29 quod dicit in impetratione
[026] propria loquelam30 quæ est, videtur per hoc innuere quod loquela
[027] sit redintegrata ut prius, et31 sic esse poterit in pluribus causis consimilibus.32
[028] Et si ad hoc autem agat petens quod33 iudicium transferatur
[029] f.358b] de defalta ab uno iudicio ad aliud, vel hoc sit factum iustitiariorum
[030] et non petentis, vel quod dies detur de audiendo iudicio de defalta,
[031] propter difficultatem iudicii, et ita quod ibi sit factum iustitiariorum
[032] et non partis, aliud erit quia per hoc non renuntiat petens defaltæ tacite
[033] nec expresse. Cum autem sic34 arrestatus fuerit35 tenens essoniatus cum



Notes

12. et, OC, CE; om., MG.

13. Om., OB, MA, MB.

14. adducti, OB, MA, MB.

15. Om., OB, MB, Y, OC, CE; (om. venit . . . regis, MA).

16. d. sua, V, MB, MG.

17. sic, MC, LA; loco, MSS. gen.

18. offerre (offerere), OA, OC, MG, CE, Y.

19. per, OB, MB; om., MA.

20. intrari, OC, CE; incausari, MG.

21. voluerit, MSS. var.

22. renuntiet, OB, MA, MB, CM, Y.

23. Om., OB, MA, MB.

24. a. ita, OB, MA, MB.

25. defaltam, OA, LA, OC, MG, CE.

26. loquela, OA, OC, CE.

27. te, MC, LA; nobis, MSS. var.

28. Om., OA, OB, MA.

29. Om., OB, MA, MB.

30. loquela, OB, MA, MB, OC, MG, CE.

31. om., MC, LA.

32. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

33. per, OB, MA, MB.

34. sit, (sic) tenens, OC, MG, CE.

35. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College