Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 128  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit de malo lecti et alter defaltam fecerit, procedi poterit statim ad
[002] defaltam contra absentem, sed ad iudicium procedi non poterit ante
[003] præsentiam utriusque. Suspenditur igitur iudicium quousque essoniatus
[004] iterum in iudicio et in curia comparuerit, quia unius ipsorum defalta
[005] utrique56 erit damnosa. Item esto quod petens præsens57 non fuerit die58
[006] quo fit testificatio, neque per se neque per essoniatorem,59 ut diem suum
[007] recipiat, nec primo die nec secundo nec tertio nec quarto nec ulterius.
[008] Sufficit tamen si60 aliquo infra annum et diem. Sed quid si post annum et
[009] diem petat tenens iudicium de defalta petentis? Nihil capiat per defaltam
[010] facta compensatione ut prædictum est.

Qualiter essoniatus debet custodire languorem et qualiter se tenere.


[012] QUALITER autem essoniatus custodire debeat languorem videndum. Et
[013] sciendum quod, secundum quod61 superius62 dictum est,63 decinctus et
[014] sine braccis et discalciatus se tenere debet in lecto. Alicubi64 tamen indui
[015] poterit vestimentis65 si voluerit. Non debet exire cameram vel domum in
[016] f.358] qua iacuerit publice nec vagare66 per curiam suam in conspectu
[017] populi, ut vagat per rura, vel longius incedat ne a petente interceptus
[018] seisinam suam amittat per defaltam, quia si petens sic1 eum extra
[019] curiam suam vel in curia sua forte ipsum invenerit, inicere2 poterit in
[020] eum3 manus, cum hac tamen discretione.

Si essoniatus inventus fuerit vagans, qualiter debeat arrestari.


[022] DEBET enim petens secum assumere si fieri possit servientem domini regis
[023] simul cum probis et legalibus hominibus vicinis et cum clamore ipsum
[024] arrestare, ita quod nullam faciat ei4 violentiam. Et quo casu habet serviens
[025] domini regis recordum simul cum testimonio legalium et proborum
[026] hominum. Si autem tales statim secum non habuerit, veniat petens cum suis
[027] et essoniatum arrestet cum hutesio et5 clamore, ut ad hoc conveniant probi
[028] homines vicini ut si opus fuerit, testificari possint6 quid7 viderunt.8
[029] Mittere etiam debet9 propter coronatores et servientes domini regis ut
[030] simul cum probis hominibus testificari possint qualiter fuerit interceptus,
[031] quorum recordo stabitur donec essoniatus per manifestas probationes
[032] docuerit contrarium. Poterit enim serviens domini regis simul cum
[033] testimonio proborum hominum qualiter essoniatum et10 in quo loco11



Notes

56. uterque, OC, CE.

57. Om., OC, MG, CE.

58. Om., OB, MA, MB.

59. e. suum, OC, CE.

60. in. OC, CE.

61. Om., OC, MG, CE.

62-63. inferius d. e. scilicet, OC, CE.

64. alicuius, Y, OA, MA, MB; aliquo, OB; aliquibus, MC, MG; alicubus, LA.

65. vestimento, OB, MA, MB.

66. vagari, MG; sic, MSS. gen.

1. Om., OC, CE.

2. immittere, V; mittere, OC, MG, CE, CM.

3. ipsum, MC, LA.

4. Om., OC, MG, CE.

5. Om., OC, CE.

6. possunt, OC, MG, CE, CM.

7. quod, OB, MA, MB.

8. viderint, MSS. var.

9. debent, OC, CE.

10. Om., OB, MA, MB.

11. l. scilicet, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College