Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 127  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] erret, quia per hoc posset35 esse in defalta propter errorem militum,
[002] quamvis ipse non esset in culpa. Et ideo compareat ad diem legitimum
[003] propter verba generalia per quæ datur ei dies a die visus sui in36 unum
[004] annum et unum diem, et expressio37 diei33 habeatur pro nulla.38 Cum
[005] autem venerint coram iustitiariis ad testificandum languorem, oportet
[006] f.357b] quod omnes veniant simul ut prædictum est ad testificandum,
[007] nisi ita sit quod tenens41 præsens sit et concedat visum factum legitime et
[008] diem datum. Quo casu sufficit testificatio duorum vel trium cum testificatione
[009] ipsius petentis, et sic fiat irrotulatio: C., D., E., F., quatuor milites
[010] missi ad talem qui se essoniat de malo lecti versus talem de placito terræ,
[011] veniunt et testificantur quod viderunt eum tali die et dederunt42 ei43
[012] languorem ex certa causa propter talem infirmitatem, scilicet si super hoc
[013] fuerint requisiti,44 et etiam dederunt ei diem a tali festo in45 unum annum
[014] et unum diem, vel a tali die ante talem festum vel post, vel tertio vel
[015] quarto die kalendas Aprilis, vel quarto kalendas vel quarto idus in unum
[016] annum sine expressione et unum diem,46 et sufficit, vel cum expressione
[017] secundum quod supra dictum est. Et quo casu facta47 sic48 testificatione,
[018] dabitur idem dies petenti si præsens fuerit vel per essoniatorem suum si
[019] fuerit essoniatus. Et eodem modo participibus si præsentes fuerint. Et
[020] sic erit tota loquela in suspenso usque ad annum et diem, et sic desinet
[021] loquela esse in iudicio et in curia donec post annum et diem per constabu-larium
[022] a turri iterum ad curiam remittatur, nec interim49 revocari poterit
[023] ad curiam a iustitiariis aliquo casu sine utriusque partis50 voluntate. Si
[024] autem participes in testificatione languoris forte præsentes non extiterint,
[025] vel cum51 essoniati fuerint forte essonia non iacuerint, quia prius se essoniaverint52
[026] offerente se liti petente quarto die,53 procedatur contra eos54 ad
[027] defaltam sicut infra de defaltis, cum sint participes et quia res petita patitur
[028] divisionem, <licet ab initio non fuerit divisa. Et idem erit si fuerit divisa
[029] inter coheredes.> Amittere enim poterunt55 participes per defaltam sine
[030] participibus, quamvis sine participibus non teneantur respondere. Si
[031] autem vir et uxor implacitentur qui simul et in solidum tenent unicam
[032] rem, cum sint quasi unum corpus quamvis diversæ animæ et non participes,
[033] quia res inter eos non patitur divisionem, cum unus eorum essoniatus



Notes

35. possit, OA, LA, MC; possunt, OC, MG, CE.

36. Om., OC, MG, CE.

37. expresso, LA, CE; in expressione, MG; ex primo, OA.

37-38. hæc prima, Y, OB, MA, MB; prima dies, MC.

37-38. hæc prima, Y, OB, MA, MB; prima dies, MC.

41. petens, V, OC, MG, CE, CM.

42. dederint, OC, CE, MB.

43. Om., OC, CE.

44. r. vel aliter scilicet a tali die usque ad certum diem post tale festum, OC, CE.

45. Om., OC, CE.

46. d. vel aliter a tali die usque ad tertium diem post tale festum, MC, LA.

47-48. sine, OC, CE; sic, MG.

49. iterum, V, OC, MG, CE, MA.

50. Om., OB, MA, MB.

51. etiam, MC, LA.

52. essoniaverit, OC, CE; -erunt, MG.

53. Om., OC, CE.

54. eum, OB, MA, MB.

55. poterit, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College