Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 126  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iustitiariorum, et iterum veniant et testantur.10 Et si iustitiarii11
[002] non examinaverint,12 erit hoc eis imputandum si essoniatus surrexerit
[003] die non legitimo per milites sibi dato. Militibus vero non propter simplicitatem
[004] et imperitiam,13 essoniato non quia obtemperat iudicatis. <Sed
[005] sive infirmitas languor sit sive non, quare non possunt milites capere
[006] attornatum ut per attornatum procedat14 loquela, sicut fieri poterit si15
[007] post annum et diem venire non possit, potest mittere responsalem?
[008] Respondeo16 quod non possunt quia ad hoc non sunt missi, et ideo nullam
[009] habent17 potestatem etiam si essoniatus hoc vellet,18 nec essoniatus ad hoc
[010] artari poterit quod faciat attornatum nisi velit.> Si autem iustitiarii cum
[011] examinaverint iterum miserint et milites non viderint, neque petens versus
[012] milites fuerit prosecutus, tunc non19 iustitiariis imputari poterit nec
[013] essoniato sed militibus tantum et petenti. Si autem iudex examinaverit et
[014] miserit et20 milites missi viderint21 et diem dederint, tunc22 si23 essoniatus
[015] tardius venerit, <Vel si forte erraverit essoniatus in die suscipiendo quia
[016] male intellexit diem suum, hoc sibi imputare debet cum quatuor milites
[017] inde habeant recordum. Et quod recordum habeant probatur cum sint
[018] quasi iustitiarii in hoc casu, nec contra eorum assertionem admittitur
[019] aliqua testificatio in contrarium cum petens se tenuerit ad defaltam: ex
[020] responso Willelmi de Ralegha et S.24 de Segrave facto Ricardo Duket qui
[021] expetiit25 eorum consilium in hoc casu.> vel maturius quam deberet, hoc
[022] sibi ipsi poterit imputari cum ipse solus sit in culpa, licet aliquando actum
[023] fuerit in contrarium ubi essoniatus obtemperat iudicatis et26 propter errorem
[024] militum in expressione diei damnum sentiat, cum non sit in culpa. Ut si in27
[025] die28 dando dicant29 essoniato: Damus tibi diem a die isto visus tui in30
[026] unum annum et unum diem, hoc sufficit. Si autem diem expresserint sic
[027] dicendo: Damus tibi diem a die isto et ita quod tali die compareas apud turrim,
[028] si diem dederint legitimum in utro casu erit eis31 obtemperandum,
[029] scilicet quod ad diem expressum veniat apud turrim, et erit talis dies
[030] essoniato legitimus. <Sed32 quid si33 essoniatus obtemperaverit militibus
[031] errantibus? De gratia et consilio curiæ poterit ei subveniri.> Si autem in
[032] expressione diei erraverint milites non est necesse essoniato quod ipse34



Notes

10. testentur, V, CM; -untur, MA; seisiantur, MG.

11. iustit., MSS.

12. examinaverit, OA, MA; excusaverit, OB.

13. i. suam, V, OB, MA, Y.

14. procedet, V, CM.

15. Om., OC, MG.

16. responsio, OC; respondeo, CM; ro., MSS. gen.

17. habeat, MC, LA; -eant, CM; om., OC.

18. velit, OC, MG.

19. nec, MC, LA, CM.

20. Om., OC, CE.

21. venerint, OC, MG, CE.

22. et tunc, OB, MA, MB, Y.

23. si forte, OC, MG, CE; om., OA, OB, MA, MB, Y.

24. G., V; C., OA; M., OC.

25. petiit, OC, MC; expectant, MG.

26. Om., OB, MA, MB, OC, MG, CE.

27-28. inde, OB, MA, MB.

28. Om., OC, MG, CE.

29. dicatur, OC, MG, CE.

30. Om., OC, CE.

31. ei, OB, MA, MB, CM; om., LA.

32-33. si quis OC, CE.

34. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College