Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 125  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et de hac materia inveniri poterit de termino Paschæ anno regis46
[002] Henrici quarto47 decimo comitatibus Notinghamiæ et Lincolniæ de Willelmo
[003] thesauro48 Eboracensi et Willelmo de Camera et Lecia49 uxore eius.>
[004] Et per hoc non multum operatur testificatio militum. Si autem ad diem
[005] illum venerint milites et testificati fuerint visum, et petente se liti offerente
[006] non veniat50 tenens, expectato quarto die capiatur terra in manum domini
[007] regis per defaltam per parvum cape, quia non poterit tenens essonium
[008] dedicere contra recordum51 militum sive in curia comparuerit52 sive non.
[009] Si autem milites comparuerint et tenens et petens non, tunc offerente se
[010] liti tenente recedet quarto die tenens53 quietus de brevi illo. Item si milites
[011] comparuerint prima54 die et petens non nec55 tenens56, sed in crastino
[012] uterque vel tertio die uterque vel57 quarto die uterque58, cum pares sint
[013] partes59 hinc inde quoad defaltam, nec sit60 quod aliquis eorum alterius
[014] possit61 imputare defectui, compensetur defalta cum defalta et procedat62
[015] loquela, quia paria delicta mutua compensatione tolluntur. Si autem
[016] impares sint in defaltis quod si unus comparuerit primo63 die et alius in
[017] crastino, tertio die vel quarto, procedatur64 ad defaltam secundum quod
[018] inferius dicetur de defaltis.

Cum milites venerint ad testificandum languorem.


[020] ITEM milites cum visum fecerint examinata infirmitate adiudicant essoniato
[021] languorem et dabunt ei65 diem a die visus sui in66 unum annum et
[022] f.357] unum diem apud turrim Londoniæ, quod tunc sit ibi inde responsurus
[023] vel sufficientem pro se mittat responsalem. Et ad1 diem in brevi
[024] contentum veniunt2 coram iustitiariis et testantur quod viderunt3 eum
[025] essoniatum tali die, et quod dederunt4 ei5 diem a die visus sui in6 unum
[026] annum et unum diem apud turrim Londoniæ. Quo casu si forte milites
[027] discordes fuerint in die dato, iterum mittantur ad videndum et ad dandum
[028] certum diem, et iterum7 ad certificandum visum. Si autem concordes
[029] fuerint in die dato, diligenter examinentur a iustitiariis utrum dies datus
[030] a militibus rationabilis sit et legitimus vel non, ut si forte annus fuerit
[031] bisextilis.8 Et quo casu si illegitimus9 fuerit dies, facta examinatione
[032] mittantur iterum ad languidum ut dent ei diem legitimum secundum consilium



Notes

46. regni r., OC, MG, CE.

47. tertio, OC, MG, CE.

48. thesaurario, V; thesaurar, LA; thesaur., MSS. var.

49. Alic., OC, CE; aliter, MG.

50. veniens, OB, MA, MB.

51. recordationem, OC, MG, CE.

52. comparuerit, OC, CE, CM.

53. Om., OB, MA, MB, Y.

54. primo, MA, MB, CM.

55-56. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

57-58. Om., OC, MG, CE.

59. Om., OB, MA, MB, Y.

60. si, OC, CE.

61. poterit, MC, LA.

62. procedit, OC, MG, CE; -det, CM.

63. in p., V, MC.

64. procedat, OC, MG, CE.

65. Om., OC, MG, CE.

66. Om., OC, CE.

1. si ad, OC, CE.

2. v. milites, OC, CE.

3. viderint, OC, MG, CE, CM.

6. Om., OC, CE.

4-5. dederint eum, OC, CE.

7. Om., OC, CE.

8. bisextus, OC, CE; om., MG.

9. legitimus, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College