Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 124  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] imprimis summonitionem22 et sursisam et23 quod numquam24 summonitus
[002] fuit. Item utrum essonium25 tam26 de malo veniendi quam de malo lecti,
[003] et tunc fiat ut supra dictum est de summonitionibus27. Si autem essonium
[004] f.356b] factum fuerit postquam comparuerit28 in curia et diem habuerit,
[005] diem datum non poterit dedicere contra recordum curiæ. Et unde si postea
[006] dedixerit primum essonium de malo veniendi post diem datum in
[007] curia, concedit per consequens defaltam esse factam, et sic amittet seisinam
[008] per iudicium propter defaltam: et multo fortius si dedixerit utrumque
[009] essonium tam de malo veniendi quam de malo lecti. Item veniunt milites
[010] ad videndum et inveniunt eum vagantem per curiam et per rura, et tunc
[011] ad eorum testificationem fiat ut in29 proximo supra. Item veniunt milites
[012] ad videndum et inveniunt eum in lecto sicut decet taliter30 essoniatum,
[013] discalciatum et sine braccis et discinctum31, vel forte nudum quod plus
[014] est. Cum fuerit interrogatus aut confitetur se esse essoniatum aut omnino
[015] dedicit essonium. Si autem essonium dedixerit, tunc ad eorum testificationem
[016] fiat ut supra. Si autem essonium confiteatur, tunc diligenter inquirant
[017] milites de qualitate infirmitatis et de eius circumstantiis, et
[018] utrum latens et intrinseca vel in aperto32 et extrinseca, ut inde respondere
[019] possint si forte fuerint requisiti. Et secundum quod viderint et iudicaverint
[020] dabunt ei malum transiens vel33 languorem. Si autem adiudicaverint ei
[021] malum transiens34, forte in præsentia petentis dabunt ei diem certum in
[022] brevi comprehensum, quod tunc veniat vel sufficientem pro se mittat
[023] responsalem. Ad quem diem si milites venerint et petens et tenens, procedat
[024] loquela debito modo. Si autem petens et tenens comparuerint, et
[025] milites tantum unus vel duo vel tres sine quarto vel forte nullus, si petens
[026] confiteatur visum35 rite esse factum, sufficit eius testimonium. <Item si
[027] petens venerit ad communem36 diem37 et visores non38, et cognoverit39
[028] quod essoniatus de malo lecti visus fuerit certo40 die et quod visores
[029] dederunt41 ei languorem et diem apud turrim Londoniæ in42 unum annum
[030] et unum diem a die visus sui. Item dies dabitur petenti propter suam
[031] protestationem apud turrim, et si essoniatus tunc43 non venerit, revertatur44
[032] ad iudicium et procedatur contra milites quod veniant ad
[033] testificandum, et si venerit45 forte essoniatus procedatur in placito principali.



Notes

22. summonitionibus, OC, CE.

23. Om., OB, MA, MB, OC, CE.

24. non, OC, MG, CE.

25. sic, OA, LA; essoniatus, V; esson., MSS. gen.

26. Om., V, OB, MA, MB.

27. summonitione, MG; esson., OC, CE.

28. comparuerint, OC, CE.

29. Om., OB, MA, MB, CM.

30. talem, MC, LA.

31. disinctum, dissininctum, disiunctim, MSS. var.

32. aperta, OC, CE; om. vel . . . extrinseca, MG.

33-34. Om., OC, MG, CE.

35. usum, OC, CE.

38. Om., OC, MG, CE.

39. cognoverint, OC, CE; convenerint vel cogn-. MG.

36-37. comitatum ad diem datum, OC, CE.

40. tertio, OC, CE.

41. dederint, OC, CE, MB, CM.

42. Om., OC, CE.

43. Om., OC, CE, OB, MA, MB.

44. tunc r., V, OB, MA, MB.

45. venerint, OC, CE; veniat, LA; ven., MC, iuraverit; MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College