Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 122  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ante visum factum et testatum, propter iter iustitiariorum facta fuerit
[002] publica declamatio quod omnes loquelæ quæ atterminatæ fuerint
[003] coram iustitiariis de banco et non terminatæ remaneant sine die? Cum
[004] adhuc loquela inter petentem et essoniatum integra sit in banco,
[005] bene poterit essoniatus sine licentia surgere propter talem declamationem.
[006] Si autem visus42 factus fuerit et testatus et dies datus
[007] partibus apud turrim ulterius, non poterit essoniatus surgere nec cum
[008] licentia nec sine, quia loquela non fuit in banco die declamationis factæ.

Qualiter petenda sit licentia surgendi.


[010] VIDENDUM erit qualiter licentia peti debeat surgendi. Et sciendum quod
[011] ad petendum licentiam surgendi debet essoniatus mittere quem voluerit,
[012] qui dicat quod talis qui se essoniavit de malo lecti convaluit de infirmitate
[013] sua et petit licentiam surgendi. Et sic irrotulabitur coram iustitiariis qui
[014] illius loquelæ habuerint43 cognitionem: Talis qui se essoniavit de malo
[015] lecti versus talem de placito terræ in tali comitatu, mandavit per talem
[016] quod convaluit de infirmitate sua et quod nondum visus est, et petit licentiam
[017] surgendi et habet. Et dicatur nuntio quod scire faciat essoniato quod
[018] statim et44 sine mora veniat ad curiam, et ubi45 dicetur ei quod observet
[019] diem suum. Et ideo dicetur ei quod statim veniat, ne cum46 petens inveniat
[020] eum vagantem ignorans sibi datam esse47 licentiam, ipsum ceperit et in
[021] prisona detinuerit, quod si fecerit succurritur essoniato per tale breve.

Si tenens post licentiam petitam et obtentam arrestatus fuerit per adversarium, breve.


[023] REX vicecomiti salutem. Si A.48 fecerit te securum etcetera, summone
[024] tales49 etcetera quod sint50 coram iustitiariis etcetera ad talem terminum,
[025] ad respondendum tali quare contra pacem nostram ceperunt ipsum51 et
[026] ipsum captum in prisona detinent52, in domo eiusdem talis apud talem
[027] locum, occasione placiti quod est in curia nostra coram iustitiariis nostris
[028] etcetera inter ipsum talem petentem et eundem53 tenentem, de tanta terra
[029] f.356] cum pertinentiis in tali villa, unde idem talis in eadem curia nostra
[030] etcetera essoniavit se de malo lecti versus eundem talem petentem, et
[031] unde iidem1 iustitiarii nostri dederunt eidem licentiam surgendi per2
[032] defaltam3 ipsius talis petentis, eo quod de ipso visum fieri4 non fecit ut idem
[033] B. dicit. Et interim5 ipsum6 B. deliberari facias7, nisi ex aliqua alia causa
[034] captus fuerit quare secundum legem terræ deliberari non debeat. Et



Notes

42. Om., OC, MG, CE.

43. habent, OB, MA, MB.

44. Om., MC, LA.

45. ibi, V, CM.

46. Om., OC, CE.

47. Om., OB, MA, MB, Y.

48. Om., OB, OC, CE; talis, Y.

49. Om., OB, MA, MB; talem, Y.

50. Om., OB, MB; sit, OA, MA, Y.

51. eum, OC, MG, CE.

52. detinet, V, OB, MA; detinuerunt, MG.

53. e. talem, V, OB, MA, MB, CM.

1. sic, OA, LA; idem, MSS. gen.

2-3. pro defectu, OB, MA, MB.

4. Om., OC, MG, CE.

5. iterum, OB, MB, OC, MG, CE, Y.

6. idem, OC, MG, CE.

7. facit, OC, CE; fecit, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College