Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 121  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] obiecerit petens essoniato quod sine licentia surrexerit, si de hoc constiterit
[002] poterit tenens amittere per defaltam, quia post essonium de malo lecti
[003] redditum non potest essoniatus surgere sine licentia, nec27 si licentiam
[004] petat dabitur ei nisi ex causa et infra certum tempus, et ultra tempus non
[005] nisi tantum de voluntate et consensu petentis. Causa enim esse poterit
[006] quod cum convaluerit28 de infirmitate et nondum visus est, per fraudem
[007] et malitiam petentis forte qui supprimit breve et negligenter prosequitur29,
[008] vel per negligentiam vicecomitis qui forte non mittit milites sicut ei præceptum
[009] est, vel pro defectu militum qui visum non faciunt, et in quibus
[010] casibus si essoniatus convaluerit de infirmitate et nondum visus fuerit,
[011] habebit licentiam surgendi in defectum prædictorum. <Et quod licentia
[012] dari debeat surgendi essoniato qui visus fuerit legitime per quatuor milites,
[013] sive languorem30 adiudicaverint31 sive malum transiens, donec venerint et
[014] f.355b] languorem testificati fuerint habetis de termino Sanctæ Trinitatis
[015] anno regis32 Henrici tertio decimo33 comitatu Norfolciæ, de priore de
[016] Longa Villa, et de termino Paschæ circa medium rotuli, quia ibi dicitur
[017] quod si quis se essoniaverit de malo lecti et milites visum fecerint34 de eo,
[018] sed tamen non venerint ad testificandum, nec petens sequatur versus eos,
[019] habebit essoniatus licentiam surgendi in defectu petentis, sive languor
[020] adiudicatus fuerit sive non, et35 alibi in multis locis.> Si autem cum visus
[021] fuerit et petens36 negligens fuerit37 quod sequi noluerit versus milites quod
[022] sint ad testificandum sive languorem adiudicaverint sive malum transiens,
[023] cum adhuc sit loquela integra in curia, si licentiam petat surgendi propter
[024] malitiam ipsius petentis licentiam obtinebit, non obstante eo quod dicitur
[025] in ipsa petitione licentiæ quod nondum visus est, quia non multum
[026] operatur videre nisi visus sit testatus. Sed cum visus factus fuerit et
[027] testatus, sed tamen nullus dies petenti datus apud turrim, ante diem
[028] datum bene possit38 dari licentia secundum quosdam cum petens apud
[029] turrim diem non receperit. Cum autem diem receperit, iam desinit esse
[030] loquela in curia donec alias per constabularium turris post annum et diem
[031] iterum ad curiam remittatur. Et sic obtinebit essoniatus licentiam surgendi
[032] usque ad diem datum apud turrim. Post tempus vero illud numquam
[033] licentiam obtinebit contra voluntatem ipsius petentis. Si autem ad hoc
[034] assensum præstiterit et languidus convaluerit et licentiam surgendi
[035] petierit, cum consensu petentis obtinebit39, ita quod ad certum diem
[036] conveniant petens et tenens ut40 suo marte41 procedat loquela. Sed quid si



Notes

27. ut, MG, CE.

28. valuerit, OC, CE.

29. Om., OC, MG, CE.

30-31. languor adiudicatum sit, OC, CE.

32. regni r., OC, CE.

33. quarto decimo, V, CM; nono, OA.

34. fecerunt, V, MG.

35. et sic, OC, CE.

36-37. Om., OC, MG, CE.

38. posset, MSS. var.

39. Om., OB, MA, MB.

40. in, OC, MG, CE.

41. tramite, V; statu, CM; morte, MB; loco, MA; om., MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College