Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 119  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illud56 idem, ubi septem testes sunt necessarii, et alibi in multis locis.
[002] Irrotulatio: A. obtulit se quarto die versus B. qui se essoniavit etcetera ut
[003] supra. Et57 B. non venit nec milites qui fecerunt visum de eo nisi tantum
[004] duo, scilicet C. et D. Et ideo E. et F. qui non venerunt attachientur quod
[005] sint ad talem diem etcetera ut supra58. Et dabitur dies parti et participibus.
[006] Et postea attachientur per meliores plegios. Et procedatur ut supra ad
[007] districtionem donec omnes venerint et testificentur simul. Et formari
[008] poterunt brevia secundum quod superius dicitur59 per exemplum. Cum
[009] autem quatuor milites simul missi60 fuerint ad videndum, antequam61
[010] viderint vel postquam viderint antequam testificentur62, contingat63 quod
[011] unus vel duo vel tres moriantur, quo casu oportet quod alii loco eorum
[012] substituantur, et quod tunc omnes simul videant et simul64 testificentur
[013] per tale breve.

Si unus visorum infirmus sit vel inutilis ponatur alius loco suo.


[015] REX viceomiti salutem. Præcipimus tibi quod loco C. unius visoris65 qui
[016] mortuus est vel infirmus vel ita debilitatus quod itinerare non potest,
[017] vel sic: quod loco C. unius visoris66 qui mortuus est et67 loco D. alterius
[018] visoris qui infirmus est ac debilitatus vel inutilis quod itinerare non potest,
[019] visorum infirmitatis qua68 B. de N. in curia nostra etcetera ut supra,
[020] ponas alium vel alios milites, et illum vel illos mittas simul cum69 E. et70
[021] F.71 de N. prius missis72 ad prædictum B. ad73 videndum utrum infirmitas
[022] qua74 prædictus B. in curia nostra etcetera essoniavit se75 de malo lecti
[023] versus prædictum A. de placito terræ in N. sit languor vel non etcetera,
[024] ut supra in primo brevi originali. Item si unus vel duo secundum quod
[025] prædictum est mortui non fuerint76 nec debilitati, sed forte ex aliqua77
[026] causa necessaria se transtulerint78 extra comitatum ita quod alii pro
[027] defectu talis visum facere non possint79 vel80 testificari, tunc loco talium
[028] ponantur alii qui visum faciant, et tunc dicatur, quod loco C. et81 D.
[029] f.355] visorum infirmitatis qua etcetera82 ponas alios1 milites et illos
[030] mittas simul cum talibus etcetera ut supra, usque ad clausulam scilicet,
[031] vel sufficientem pro se mittat responsalem. Et tunc addatur in fine ratio
[032] quare illi prius missi videre infirmum non poterunt pro defectu C. et D.



Notes

56. istud, LA; id., MSS. var.

57-58. Om., OC, MG, CE.

59. Om., OC, MG, CE.

60. Om., OB, MA, MB, Y.

61-62. Om., OC, MG, CE.

63. contingantur, OC, CE; contingit, MG.

64. semel, OB, MB; om., MA, CM.

65. visorum, V, CM.

66. visorum, V, CM.

67. in, V, MG; vel, OC, CE.

68. quam, MC, LA.

69. etc., OC, MG, CE.

70-71. scilicet, OC, CE; om., MG.

72. missus, OC, MG, CE.

73. ad audiendum et, OC, CE.

74. quam, MC, LA.

75. Om., OB, MA, MB.

76. fuerit, OC, CE.

77. qua, OC, CE.

78. transtulerit, MC, LA.

79. possunt, OC, CE, MA, CM.

80. nec, OC, MG, CE.

81. vel, OC, CE; om., MG.

82. etc. et, OC, MG, CE.

1. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College