Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 117  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de malo lecti versus eundem A. de placito terræ, et talis non venit nec
[002] milites qui fecerunt visum de eo nec vicecomes misit breve. Et10 ideo
[003] sicut prius præcipiatur vicecomiti et11 vicecomes sit auditurus iudicium
[004] suum12 etcetera. Et semper dabitur participibus13 et14 parti idem15 dies.
[005] Si autem vicecomes miserit breve ad primum diem et milites non venerint
[006] et vicecomes mandaverit nomina militum, tunc fiat irrotulatio16 sic: A.
[007] obtulit se quarto die versus B. qui se essoniavit de malo lecti versus
[008] eundem A. de placito terræ etcetera17, et B. non venit nec milites qui
[009] fecerunt visum de eo, scilicet C., D., E., F., et vicecomes misit breve. Et
[010] ideo milites attachientur quod sint ad talem diem ad testificandum etcetera.
[011] Et idem diem datus est tali petenti et talibus participibus etcetera.
[012] Forma brevis talis est.

Breve de attachiando milites.


[014] REX vicecomiti salutem. Pone per vadium et salvos plegios C., D., E., F.,
[015] visores infirmitatis qua B. de N. in curia nostra coram iustitiariis18 apud
[016] Westmonasterium essoniavit se de malo lecti versus A. de N. de placito
[017] terræ in tali villa, vel19 de placito terræ in tali villa20 in tali21 alio comitatu,
[018] quod sint coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium ad talem
[019] diem ad testificandum visum suum et quem diem ei posuerunt22, et23 ad
[020] ostendendum quare non fuerunt24 coram eisdem25 iustitiariis nostris26 apud
[021] Westmonasterium ad talem diem sicut eis27 præceptum fuit. Et habeas ibi
[022] nomina plegiorum et hoc breve. Ad quem diem poterit petens se essoniare
[023] si voluerit et participes similiter, vel comparere et habere alium diem
[024] vel per se vel per essoniatores suos. Et si vicecomes milites attachiaverit
[025] et breve miserit ad alium diem et essoniatus non venerit28 neque milites,
[026] tunc petente vel eius essoniatore primo, secundo29, tertio et30 quarto die
[027] se liti31 offerente, attachiantur milites per meliores plegios et fiat ita
[028] irrotulatio: A. obtulit se quarto die versus B. qui se essoniavit de malo
[029] lecti versus eundem A. de placito terræ etcetera ut supra. Et B. non venit
[030] nec32 milites qui fecerunt visum de eo, scilicet C., D., E., F. Et vicecomes
[031] mandavit quod milites attachiati fuerunt, scilicet C. per tales et D. per
[032] tales et sic de aliis, unde33 ponantur per meliores plegios quod sint ad talem



Notes

10. Om., OC, CE.

11. quod et, OC, CE; quod, OB, MA, MB, Y.

12. Om., OC, CE, MG.

13. partibus, OC, MG, CE, MA, MB, Y.

14-15. per triduum, OC, CE.

16. in rotulo, OB, MA, MB, CM.

17. Om., MC, LA; et terræ etc., OC, CE.

18. i. nostris, MA, MG, CM.

20. villa vel, V, MA.

21. tali loco, OC, MG, CE.

19-20. Om., OC, CE, MC, LA.

22. posuerint, MSS. var.

23. Om., MA, MB, OC, CE.

24. fuerint, OC, MG, CE, MC.

25. Om., OC, CE.

26. n. eiusdem, CE, OC.

27. eidem, OC, MG, CE; ei, CM.

28. v. ad alium diem, OC, MG, CE.

29. s. vel, OB, MA, MB, Y.

30. vel, OB, MA, MB; om., OC, MG, CE; ve, Y.

31. licet, OC, CE.

32. neque, OB, MA, MB, Y.

33. iudicium, OA, OC, CE, CM, MC, MG, LA; usque, MA, om., Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College