Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 116  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dies, ex quo omnes loquelæ quæ in banco fuerunt14 positæ sunt15 et
[002] remanent sine die per publicam declamationem16 inde factam. Si autem
[003] iustitiarii residentes fuerint in banco et similiter iustitiarii itinerantes in
[004] comitatu ubi terra sita est quæ petitur, tunc detur dies coram iustitiariis
[005] de banco, et iustitiarii17 de banco diem præfigant18 coram iustitiariis
[006] itinerantibus in comitatu quasi ordine observato. Et de hac materia plus19
[007] dicetur inferius secundum quod partes venerint apud turrim vel20 non
[008] venerint. Item bene poterit contingere quod essoniatus apud turrim venire
[009] non possit21 ad diem suum, quia forte languor vertitur in morbum sonticum22,
[010] scilicet in morbum incurabilem. Quo casu cum venire non possit,
[011] mittere debet sufficientem responsalem qui in se suscipiat iudicium, et
[012] eius responsionem oportebit23 habere ratam secundum quod inferius
[013] dicetur. Item dicere debet vicecomes militibus quod sint ad diem certum
[014] in brevi contentum coram iustitiariis apud Westmonasterium ad testificandum
[015] visum suum et quem diem ei posuerunt24. Si autem petens diligens fuerit
[016] in prosecutione et25 vicecomes negligens26 cum breve susceperit, tunc præcipiatur
[017] vicecomiti sicut27 prius quod28 ipse sit auditurus iudicium suum.
[018] Et sic puniatur eius negligentia. Si autem steterit per petentem et non per
[019] vicecomitem quo minus essoniatus visus fuerit, tunc in defectum29 petentis
[020] detur licentia essoniato surgendi, si licentiam petierit et convaluerit de
[021] infirmitate, et dabitur petenti alius dies, et mandetur essoniato quod
[022] statim veniat ad curiam ut habeat eundem diem, quia cum tenens essoniatus
[023] fuerit de malo lecti postquam in curia semel comparuerit, sine visu
[024] f.354] quatuor militum vel sine licentia impune surgere non poterit1,
[025] secundum quod inferius dicetur. Si autem nec petens nec vicecomes2
[026] negligens fuerit, et milites visum non fecerint forte3 vel cum fecerint4 non
[027] veniunt ad testificandum, tunc ad diem datum, offerente se liti petente
[028] versus tenentem et milites, tunc attachiantur5 secundum quod6 nomina
[029] eorum in brevi scribuntur per tale breve, et fiat ita irrotulatio7 si vicecomes
[030] miserit breve.

Irrotulatio si visores non venerint.


[032] A. OBTULIT se quarto die versus B. et B. non venit nec quatuor milites.
[033] Vel sic et melius: A. obtulit se quarto die versus talem qui8 se9 essoniavit



Notes

14. fuerint, OA, CE, CM, Y.

15. sint, OB, MA, MB.

16. declarationem, OB, MA, MB; denuntiationem, CM.

17. Om., MA, MB, OB (om. iust. . . . coram).

18. præsentant, OC, MG; præficant, OA.

19. plenius, V, OC.

20. et, OB, MA, MB.

21. possit, OB, MA, MB.

22. santicum, OA, CE, CM; sancticum, MC, LA.

23. oportet, V, MC.

24. posuerint, V, CM, LA, OC, MG (-rit).

25. Om., OB, MA, MB.

26. n. fuerit, V, CM.

27. ut, MC, LA.

28. et, OA, CE, MC, LA, CM.

29. defectu, V; defaltam, CM.

1. p. sine licentia, OC, CE.

2. iustitiarius, OC, MG, CE.

3-4. Om, OB, MA, MB.

5. attachientur, V, MA; a. milites, LA, OC, CE.

6. Om., OB, OC, MG, CE.

7. in rotulo, OB, MA, MB, CM.

8-9. quis, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College