Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 115  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de malo lecti, dum tamen præcesserit essonium de malo veniendi, et sic
[002] etiam23 eodem modo ut prædictum est donec omnes simul24 vel quidam
[003] eorum vel unus tantum unicum habuerit languorem. Cum autem petens
[004] post essonium redditum et diem certum acceptum, si sit malum transiens,
[005] statim sine mora habere faciat vicecomiti breve de videndo essoniato.25

De officio vicecomitis cum susceperit breve.


[007] OFFICIUM vero vicecomitis est cum breve susceperit in comitatu, statim
[008] mittere26 quatuor legales milites27 ad videndum essoniatum. Assumere
[009] enim debet ad hoc milites præsentes et non summonere absentes, propter
[010] verba brevis, mitte quatuor. Item non sufficit si mittat servientes. Milites
[011] f.353b] enim esse debent propter verba brevis, mitte milites. Item non
[012] sufficit mittere tres propter verba brevis, mitte quatuor: et quia ubi1 certus
[013] numerus adicitur, scilicet quatuor, duo vel tres non sufficiunt. Item nec2
[014] sufficit si duo vel tres sibi socios assumant3 usque ad quatuor, quia videre
[015] non debent neque testificari nisi mittantur: de comitatu suo ideo dicit,4
[016] quia si alios mittere vellet non haberet coertionem. Item apud talem
[017] locum ideo dicitur, quia si essoniatus in loco in essonio nominato non
[018] inveniretur ita posset5 esse in6 defalta, vel si modo debito se non teneret in
[019] languorem. Item ad videndum utrum infirmitas etcetera. Videre enim
[020] debent corpus et diligenter inquirere de qualitate infirmitatis et circumstantiis,
[021] et secundum hoc adiudicare malum transiens vel languorem, et
[022] rationem inde reddere si fuerint requisiti,7 et secundum hoc dare diem
[023] certum vel in curia vel apud turrim Londoniæ. Et ideo apud turrim propter
[024] locum certum, et ubi constabularius semper præsens esse debet et continuus,
[025] et qui testificari debet diem apparitionis et adventus, et hoc quia
[026] iustitiarii non semper continue per annum in banco sint8 residentes. Et
[027] cum ita in curia et in iudicio datus sit dies partibus post annum et diem
[028] apud turrim, non sufficit si partes veniant omisso loco illo turris coram
[029] iustitiariis apud Westmonasterium si tunc ibi fuerint residentes, quia
[030] aliud est dare diem apud turrim et aliud apud Westmonasterium in banco.
[031] Et sic cum diem habuerint apud turrim, a constabulario apud turrim debent
[032] diem recipere9 ad bancum si iustitiarii residentes fuerint in banco,
[033] vel10 si non fuerint11 residentes12 tunc cum iustitiarii ibi13 primo venerint,
[034] nisi ita sit quod tunc itinerantes fuerint in comitatu, quia tunc ibi detur



Notes

23. Om., V, OC; et, LA, MG, CM.

24. eorum s., V; om., OC, MG, LA.

25. essoniatum, V, CM.

26. Om., OA, CE, Y, MB; debet, MA; mittere debet, OC.

27. m. assumere, MA, MB.

1. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MG, Y.

2. non, OC, MG, CM, MC, CE.

3. assumunt, OC, MG.

4. dicitur, V, MG.

5. possit, OA, LA.

6. Om., OB, MA, MB.

7. inquisiti, OC, MG.

8. sunt, OC, MG, CM.

9. accipere, OC, MG.

11. Om., V, OC, MG.

13. in, OC, MG, CM.

10-12. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College