Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 114  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dicatur in brevi de placito terræ in tali comitatu. Si autem plures qui
[002] tenuerint in communi pro indiviso, vel sicut vir et uxor, se essoniaverint in
[003] eodem comitatu et iacuerint in diversis locis et diversis villis, tunc fiat
[004] breve3 hoc modo: Mitte quatuor legales milites de comitatu tuo apud talem
[005] villam ad videndum utrum infirmitas qua A. de N. in curia4 etcetera,
[006] essoniavit se de malo lecti versus B. de placito terræ sit languor vel non.
[007] Et5 postea sic: Mitte etiam eosdem quatuor legales6 milites de comitatu
[008] tuo apud talem aliam villam ad videndum utrum infirmatis qua C. de N. in
[009] curia nostra etcetera, essoniavit se de malo lecti versus eundem B. de
[010] placito terræ sit languor vel non.7 Et sic fiat de pluribus participibus in
[011] infinitum qui iacuerint in eodem comitatu in diversis villis et locis. Et
[012] tunc sic: Et si sint languores, licet plures iudicari debeant pro uno, tunc
[013] ponant eis8 diem9 a die visus sui in unum annum et unum diem apud turrim
[014] Londoniæ, quod tunc sint ibi inde10 responsuri etcetera ut supra. Et
[015] eodem modo dicatur de viro et uxore si essoniati fuerint simul et11 in eodem
[016] comitatu in diversis locis. Si autem in eodem comitatu et12 eodem loco,
[017] tunc fiat breve sic: Mitte quatuor legales milites de comitatu tuo apud
[018] talem locum ad videndum utrum infirmitates13 quibus14 tales, talis et talis
[019] et sic deinceps, in curia nostra etcetera essoniaverunt15 se de malo lecti
[020] versus talem de placito terræ, sint languores vel non. Et si sint languores
[021] etcetera ut16 supra.17 Si autem plures participes essoniati de malo lecti
[022] iacuerint in diversis comitatibus, quilibet habebit breve suum per se et
[023] vicecomiti ubi iacuerint,18 secundum quod in uno comitatu iacuerint19
[024] plures vel unus. Et cum plures participes ut prædictum est habere non
[025] debeant nisi unicum languorem, cum unus vel plures simul essoniati
[026] fuerint de malo lecti, et dies datus petenti et participibus qui præsentes
[027] erunt per se vel per essoniatores, si20 fuerint essoniati, non possunt alii
[028] participes ad diem aliquem se essoniare de malo lecti, donec constiterit
[029] utrum primo essoniatus de malo lecti languorem habuerit vel infirmitatem
[030] transeuntem, quod si esset et utrique ipsorum diversis temporibus esset
[031] languor adiudicatus et diversus annus et dies datus, sic essent ibi duo
[032] languores de uno placito, quod esse non debet. Sed cum primo essoniatus per
[033] licentiam surrexerit, vel malum transiens ei per milites adiudicatum fuerit,
[034] et de eo constiterit, statim incipiat21 particeps22 unus vel plures se essoniare



Notes

3. Om., OC, MG.

4. c. nostra, V, MB.

6. Om., OB, MA, MB.

5-7. Om., V, CM, MG.

8. ei, CE; eisdem, OB, MA, MB.

8-9. pro eisdem, OC, easdem, MG.

8-9. pro eisdem, OC, easdem, MG.

10. Om., V, MB, MG, CM.

11. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

12. et in, LA, MC, CM.

13. infirmitas, Y, OC, MG, CM, MA, MB; infirmitases, OB.

14. qua, V, CM.

15. essoniaverint, V, OB, MA, MB, Y.

16-17. Om., OB, MA, MB.

18. iacuerit, OA, CE, MG, Y.

19. Om., OC, MG.

20. Om., OB, MA, MB.

21. incipiant, Y, OB, MB; -unt, MA.

22. participes, OA, OB, MA, MB, OC, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College