Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 111  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] baronissa ad diem datum defaltam fecerit,1 summoneantur plegii quod2
[002] sint3 ad alium diem4 ad audiendum iudicium suum quare non habuerunt5
[003] eum sicut eum plegiaverunt.6 > Item non est alicui concedendum quod in
[004] essonio reddendo alterius diem recipiat petentis,7 maxime in absentia sua
[005] vel sui attornati vel sui essoniatoris8 propter inconveniens quod sequi
[006] posset, quia si in absentia talium haec fierent, et essoniator tenentis ante
[007] diem datum de essonio de malo veniendi a curia recederet cum partem
[008] ipsius tenentis defendere teneatur, si petens post diem acceptum se liti
[009] offeret et iudicium de defalta peteret, dies ab eo acceptus cuius non interesset
[010] pro non accepto haberetur. Si autem ambo essoniatores tam petentis quam
[011] tenentis hoc fecerint, tunc de9 defalta non erit multum curandum, cum
[012] uterque illorum sit in eadem causa, nec sit aliquid vel quasi quod iudæus10
[013] iudæo11 possit imputare. Cum autem quis ita12 essoniatus fuerit de malo
[014] veniendi, et essoniator affidaverit vel plegios invenerit de habendo eum
[015] ad diem datum per ipsum, essoniator venire debet et producere dominum
[016] ad warantizandum essonium quod pro eo fecit.

Quid sit warantizare essonium per sacramentum.


[018] WARANTIZARE autem est iurare quod ita detentus fuit per ægritudinem in
[019] veniendo versus curiam quod venire non potuit13 pro lucrari neque pro
[020] perdere, et quod essonium fecit secundum legem terræ:14 quod quidem si ita
[021] fecerit essonium suum warantizabit. Si autem dominus principalis non
[022] venerit ad diem sibi datum per essoniatorem suum nec etiam essoniator,
[023] [essoniator]15 se excusare poterit si voluerit et dominum suum per16 essonium17
[024] quod venire non potuit nec dominum18 suum19 habere sicut
[025] affidavit, propter malum quod in itinere in20 veniendo versus curiam ei
[026] supervenit.21 Sed quoniam si de22 huiusmodi fieret inquisitio longa fieri
[027] posset loquelae protractio, non est de warantizatione essonii multum curandum
[028] quia non vertitur in alicuius præiudicium nisi ipsius petentis, quod
[029] quidem est ei dissimulandum. Item esto quod tenens postquam diem
[030] habuerit per essoniatorem suum et23 antequam essonium suum warantizaverit
[031] fecerit attornatum, et ad diem petatur warantia de essonio: quæritur
[032] quis facere debeat warantiam. Et videtur quod warantus24 non quia se



Notes

1. fecerint, MG, CM.

2-3. Om., OC, MG.

4. Om., OC, MG.

5. habuit, OC, MG, CM, LA.

6. plegiaverint, MC; plegiavit, CM.

7. petens, V, MG; om., CM.

8. essoniatores, OA, OB, MB, Y.

9. Om., OB, MA, MB, OC, MG, CM (+).

10-11. videns video, OB, MB, CE, MA (video quod); iudeus video, MC; videns iudici, MG; dominus iudicio, OC; om., CM; sic, OA, LA, Y.

12. Om., OC, MG.

13. poterit, OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB.

15. sic, V; om., MSS.

16-17. Om., OB, MA, MB, CM, Y; p. essoniatorem, MG; p. esson., OC, MC.

18-19. diem, OC, MG;

20. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

21. subvenit, OB, MB; obvenit, MA; supervenerit, MG.

22. Om., CE, MC.

23. Om., OB, MA, MB.

24. attornatus, OC, CM, OB, MA; om., MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College