Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 112  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non essoniavit. Oportet igitur25 quod tenens veniat et warantizet,26 alioquin
[002] non erit essonium warantizatum. Et quamvis attornatum fecerit non
[003] propter hoc se excludit, quin veniat et27 se defendat cum possit et velit.
[004] Item si quis attornatum fecerit qui se essoniaverit, et ante diem datum per
[005] essoniatorem suum ipsum amovere velit et alium substituere, non erit ei
[006] hoc tutum antequam dies præterierit quod warantizatum sit essonium,
[007] quia nec ipse tenens nec warantus28 amotus illud warantizare possunt.29
[008] <Et hæc poterit esse ratio quod attornatus amoveri non debet postquam
[009] fuerit essoniatus, ut in persona principalis domini sequatur essonium de
[010] malo lecti.> In essonio de malo veniendi datur dies multipliciter a iustitiariis,
[011] quandoque coram se ipsis quandoque coram iustitiariis itinerantibus,
[012] et coram se ipsis quandoque pure quandoque sub disiunctione.30
[013] Hoc est coram se ipsis nisi iustitiarii prius itineraverint in comitatu, vel
[014] coram iustitiariis pure ad certum diem vel incertum. In quibus casibus
[015] sequitur31 essonium coram iustitiariis itinerantibus vel non sequitur,32
[016] secundum quod tales diem receperint33 coram iustitiariis de banco per
[017] f.352b] se in banco vel per essoniatorem, eo excepto quod si34 diem35 ita
[018] ceperint36 incertum in banco, ita videlicet37 in adventu38 iustitiariorum,
[019] oportet quod sequatur generalis summonitio quæ præcedat adventum
[020] iustitiariorum per quindenam vel amplius, ex qua summonitione sequi
[021] poterit essonium de malo veniendi, sicut in omnibus brevibus et assisis
[022] quæ immediate ponuntur a cancellaria in adventu iustitiariorum. Si autem
[023] datus fuerit dies sic a iustitiariis de39 banco coram iustitiariis itinerantibus
[024] in itinere cum itineraverint, tunc erit ut supra dictum est. In itinere vero
[025] iustitiariorum fiunt essonia in principio itineris, aliquando de communi
[026] summonitione aliquando de placitis terræ. In quibus casibus40 habebunt
[027] essoniati diem rationabilem ad minus quindenæ,41 sive terra quæ petita
[028] fuerit42 infra comitatu sive43 extra, dum44 tamen extra,45 et visus petatur vel
[029] warantus vocetur, erit quilibet dies certus et rationabilis. Si autem terra
[030] fuerit infra comitatum, cum lites sint46 restringendæ, erunt in prædictis
[031] casibus indutiæ arbitrariæ trium dierum vel quatuor vel ulterius, secundum
[032] distantiam47 locorum in quibus terra fuerit quæ petitur.



Notes

25. enim, OB, MB; om., MA.

26. warantizat, OB, MA, MB.

27. quod, OB, MA, MB.

28. attornatus, V, CM.

29. possit, MC, LA.

30. distinctione, V; condicione, MB.

31. sequetur, OA, CE, Y, OB, MA, MB; -atur, OC.

32. sequatur, OC, MG.

33. ceperint, MA, MB; om., OB, CM.

34-35. Om., OB, MA, MB, Y.

36. inceperint, CE, MA; receperint, CM; receperit, OC; om., MG.

37. Om., OC, MG; scilicet, CM.

38. a. scilicet, OC, MG.

39. in, OC, MG.

40. Om., OC, MG.

41. de quindena, MC, LA; quindenam, OC, MG.

42. fuerit, fuerit, V; sic, MSS.

43. vel, V, CM.

44-45. Om., OC, MG.

46. sint potius, V, OB, MA, MB, Y.

47. distinctionem, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College