[001] eundem diem.30 Item quatuor milites electores vel duodecim milites ad [002] faciendam magnam assisam electi, si in31 tantum sit processum. Item warantus [003] exigendus erit32 donec warantizaverit. Cum autem ita redditum [004] fuerit essonium de malo lecti statim33 habeat petens vel34 eius essoniator [005] breve de mittendo quatuor milites ad videndum essoniatum, et utrum [006] infirmitas qua se essoniavit languor sit vel malum transiens, secundum [007] quod inferius dicetur.
Qualiter redduntur essonia de malo veniendi.
[009] REDDUNTUR quidem hoc modo. Primo vocetur publice essoniator sic: ubi [010] est essoniator talis? Et postea: ubi est talis? Scilicet contra quem factum est [011] essonium, vel essoniator si forte fuerit essoniatus. Et si ambo præsentes [012] fuerint, affidabunt essoniatores de habendo warantos suos ad certum diem, [013] continentem in se ad minus spatium35 quindecim dierum. Et quod dictum [014] est de uno intellegatur de pluribus si fuerint essoniati: præsentibus vero [015] dabitur idem dies et omnibus quos causa tetigerit. Si autem quidam eorum [016] defaltam fecerint, dicatur petenti vel eius essoniatori quod expectet36 [017] quartum diem suum versus illos qui non venerunt,37 ut procedatur ad [018] defaltam secundum quod inferius dicetur de defaltis. In essonio vero reddendo, [019] ut supra de essoniis de malo lecti, exigantur omnes illi quos causa [020] tetigerit, sicut particeps, warantus et alii ut supra, recognitores in assisis, [021] iuratores in38 iuratis, inquisitores in inquisitionibus, milites in electionibus [022] faciendis vel milites in magnis assisis, ut habeant eundem diem si præsentes [023] fuerint vel quod attachientur omnes qui fuerint absentes. Et si [024] quidam eorum39 mortui fuerint vel ut inutiles recusati vel aliqua ratione [025] excusati, loco ipsorum ponuntur alii per quos negotium melius possit [026] expediri. Et non contingit sæpius quod tales habeant essonium aliquod vel [027] excusationem.
Qui essoniatores affidabunt et qui plegios invenient.
[029] NON autem omnes essoniatores ad diem recipiendum affidabunt, sed illi [030] tantum qui sunt baronibus inferiores. Barones vero40 et baronissæ41 et [031] eorum superiores sicut comites et eorum attornati non affidabunt sed plegios [032] invenient. Ratio vero42 diversitatis ut videtur talis esse poterit quod [033] f.352] ita nobiles et dignæ personæ in warantizatione essonii non per se [034] iurabunt sed per procuratores, scilicet plegios suos. < Et si baro vel