Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 109  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et breve de videndo infirmum, sicut expectaret dominus eius, et
[002] postea reddatur essonium de malo lecti, ita quod si breve fuerit de recto
[003] clausum sicut præcipe in capite, quod immediate porrigitur13 vicecomiti et14
[004] mittitur ad bancum si essonium iacet, ita reddatur. Primo exigantur
[005] essoniatores, secundo exigatur petens vel eius essoniator, et tunc si omnes
[006] præsentes fuerint incontinenti ita reddatur. Dicatur publice essoniatoribus
[007] quod eant domi, et15 sic manifestum est quod non sunt essoniatores sed
[008] nuntii quia nullum recipiunt diem. Et postea dicatur: et tu petens N., vel
[009] essoniator, habebis breve de faciendo videre eum. Et si hoc fuerit malum
[010] transiens, ad talem terminum vel talem diem. Et sic manifestum est quod
[011] petens recipit certum diem, scilicet communem, ut tunc veniat et sequatur.
[012] De anno et die apud turrim Londoniæ non fiat aliqua mentio, quia adhuc in
[013] pendenti est utrum adiudicari debet languor vel non, et ad visores pertinet
[014] quod ei dent diem postquam ipsum viderint, a die visus sui in16 unum annum
[015] et unum diem apud turrim Londoniæ. Si autem breve de recto apertum
[016] fuerit et translata fuerit loquela ad magnam curiam a comitatu, et
[017] quod semper remanet penes17 petentem, imprimis exigendum18 erit breve
[018] de recto, scilicet ad secundum diem dum placitum fuerit novum, et sufficit
[019] quantum ad omnia essonia subsequentia quod semel ostendatur, et cum
[020] f.351b] ostensum fuerit et lectum reddatur essonium. Et si petens illud
[021] ad manum non habuerit, non reddatur essonium donec fuerit ostensum, et
[022] si infra quartum19 diem illud non ostenderit, tunc procedatur ad defaltam
[023] contra ipsum petentem et essoniatores per iudicium recedent20 sine die.
[024] Ut in rotulo de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quinto decimo
[025] comitatu Wigorniæ de Ada21 de Thormartona.22 Et ita fiat irrotulatio cum
[026] essoniatores se obtulerint versus petentem quarto die: talis23 et talis24
[027] essoniatores talis obtulerunt25 se quarto die versus talem qui petiit26 tantam
[028] terram versus talem. Sed27 talis petens venit sed non habuit28 breve
[029] suum de recto, nec primo nec secundo nec tertio nec quarto die, et ideo
[030] essoniatores sine die de brevi illo. Et poterit esse ratio quia forte ab initio
[031] nullum fuit breve29 impetratum nec exhibitum in curia domini capitalis.

Qui sunt exigendi in essonio reddendo.


[033] IN reddendo vero essonio de malo lecti exigendi sunt omnes quos loquela
[034] tangit, vir si uxor fuerit essoniata et e converso. Item participes ut habeant



Notes

13. porrigetur, OC, CM; dirigitur, MG.

14. Om., OC, MG.

15. sed, OC, MG.

16. scilicet, OC, MG.

17. sic, OA, CE, Y, MC; petens, MSS. gen.

18. erigendum, OA, CE.

19. secundum, OC, MG; om., CM.

20. recedant, OB, MA, MB.

21. Adam, V, MG.

22. Tormarthone, Cormarthon., Tormarton., MSS. var.

23. tales, V, MG; tali, OB, MA, MB; tal. MSS. var.

24. tales, V, OB, MA, MB, MG; tal., MSS. var.

25. obtulerint, OC, MG.

26. petit, MC, LA.

27. si, OB, MA, MB, CE, CM; et, OC.

28. habuerit, MSS. var.

29. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College