Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 105  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sive warantus: non dico quod quis languorem habuerit antequam fuerit
[002] adiudicatus et dies datus apud turrim, et postea visus coram iustitiariis
[003] testatus ita quod non surrexerit ante annum et diem, quod si aliquo29 casu
[004] fecerit non dicetur30 habuisse languorem. Item in comitatu ubi iustitiarii
[005] fuerint itinerantes, non iacet essonium de malo lecti in persona eius qui se
[006] fecerit essoniari infra31 comitatum de tenemento quod fuerit in comitatu,
[007] quia facere poterit attornatum. Si autem extra comitatum non sic,32 sive
[008] placita fuerint forinseca sive intrinseca, dum tamen tenens se essoniaverit
[009] extra comitatum. Item non iacet essonium de malo lecti in aliqua causa
[010] personali, criminali vel civili. Item non iacet essonium aliquando in principio
[011] litis nisi post tempus cum res de qua agitur fuerit specificata, sicut in
[012] placito et brevi de divisis.33 Item in brevi de servitiis et consuetudinibus.
[013] Item in brevi quo34 iure quis petat communam pasturæ non iacebit es-
[014] f.350] sonium de malo lecti antequam res quæ petitur fuerit designata,
[015] et tenens se defenderit per duellum vel se posuerit in magnam assisam.
[016] Item non iacet essonium de malo lecti ab initio ad breve de ingressu, nisi
[017] tunc demum cum per narrationem vertatur1 ad breve de recto, et2 cum
[018] tenens se posuerit in magnam assisam vel defenderit per duellum. Item ad
[019] initio iacet essonium de malo lecti et competit tenenti et postmodum desinit
[020] competere, ut si quis ab initio petere inceperit per breve de recto et
[021] post narrationem descensus descendat ad ingressum, et ubi breve de recto
[022] vertitur ad3 breve de ingressu ut supra. <Sed contra de termino Sancti
[023] Michælis anno regis Henrici sexto comitatu Devoniæ inter essonia de
[024] banco, inter Matillidem4 de Curtenay petentem et Robertum de Curtenay
[025] tenentem, quia ibi dicitur quod essonium de malo lecti allocatur cum5
[026] loquela fuerit super iudicium. Item in eodem inter essonia de malo lecti
[027] quod allocandum erit postquam dies datus fuerit6 de7 audienda8 electione.
[028] Ut inter Galfridum de Lucy comitatu Sussexiæ. Item in eodem, comitatu
[029] Suffolciæ9 de priore de Bliburg, quod non iacet ad breve quo iure. Item in
[030] eodem quod non iacet ubi non fuit factum tertio die ante diem placiti,
[031] comitatu Gloucestriæ de Roberto de Thorengny.10 Item in eodem, comitatu
[032] Suffolciæ11 de Philippo de Redham, quod non iacet de proparte sororum
[033] per novum breve. Item de termino Paschæ anno regis Henrici quarto
[034] decimo comitatu Bukinghamiæ, quod non iacet de fine facto.> Item



Notes

29. aliquod, OA, CE.

30. d. ipsum, MC, LA.

31. in, OC, MG.

32. sit, OC, MB; fit, CM.

33. visis, OA, CE, MB, Y.

34. de quo, MC, LA.

1. vertetur, MG; om., OB, MA, MB, Y (+).

2. Om., OB, MA, MB.

3. in, V, OC.

4. Matild(a?), OC, MG, MC.

5. quando, MC, LA.

6. fuit, OA, OC.

7-8. ad audiendum, OC, MG.

9. Sussexiæ, V, CM, MC.

10. Toungney, Toringny, MSS., var.

11. Sussexiæ, V, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College