Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 104  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Et de hac materia inveniri poterit in rotulo de termino Sancti Hillarii anno
[002] regis Henrici septimo12 in crastino purificationis, inter Vitalem Engayngne13
[003] et quendam de Ferclis14 de advocatione ecclesiæ de Ho. Et ad
[004] f.349b] hoc facit de termino Sancti Michælis anno regis eiusdem septimo
[005] incipiente octavo de eodem Vitali, nisi forte essoniatores ostenderint se
[006] fecisse essonium apud turrim cum protestatione et recordo constabularii,
[007] vel si essoniatus primo die litis venerit et essoniatores deadvocaverit,15 quod
[008] quidem facere poterit quocumque tempore ante diem16 factum fuerit essonium
[009] de malo lecti. Cum autem iustitiarii ad diem datum residentes non
[010] fuerint in banco, semper apud turrim faciendum erit essonium. Et eodem
[011] modo in comitatu apud castrum.

In17 cuius persona non iacet essonium de malo lecti.18


[013] ITEM videamus in cuius persona non iacet essonium de malo lecti, licet
[014] agatur per talia brevia ut prædictum est. Numquam enim19 iacebit in persona
[015] petentis quamvis in huiusmodi placitis competat ei20 essonium de
[016] malo veniendi. Item nec in persona alicuius attornati si tenens forte attornatum
[017] fecerit unum vel plures, quia quamvis attornatus languidus sit et21
[018] de facto se essoniaverit de malo lecti, responsalem mittere no poterit non
[019] magis quam facere attornatum, licet aliquando mittere possit22 nuntium,
[020] cum nullum ei competat essonium ad excusationem usque ad quartum
[021] diem propter alicuius impedimenti eventum, ut si ab hostibus vel adversariis
[022] in vinculis detentus fuerit vel impeditus. Sed quid si attornatus
[023] languidus fuerit? Excusari debet eodem modo ut videtur, sed non nisi
[024] usque23 ad quartum diem. Quis enim magis vinculis artatur quam ille qui
[025] languidus est et graviter infirmatus? Item numquam iacebit in persona
[026] waranti, nisi tunc demum postquam præsens in iudicio warantizaverit, et
[027] cum24 ita effectus25 fuerit dominus litis. Item non proderit essoniato essonium
[028] de malo lecti quin procedatur ad defaltam qui se sic essoniaverit,26
[029] quod iaceat extra potestatem domini regis ubi brevia sua non currunt nec
[030] retorna, sive hoc fuerit in regno sive extra: et licet prima facie iaceat essonium,
[031] exequi tamen non poterit propter defectum. <Ut de termino
[032] Sancti Michælis anno regis Henrici sexto27 inter essonia comitatu Suffolciæ,28
[033] de Alano de Sancto Georgio.> Item non iacet in persona alicuius
[034] nec in placito ubi quis semel habuerit languorem, sive tenens principalis



Notes

12. octavo, OA, CE, OB, MA, Y.

13. Engaigne, en Gaynge, de Ganige, de Gaygne, de Gayngne, MSS. var.

14. Ferdis, Defredis, Fercul., MSS. var.

15. deadvocaverint, OC, MG, MC; advocaverint, CM.

16. quam, OB, MA, MB.

17-18. sic, Y, OB (videndum in); om., MSS. gen.

19. Om., OC, MG.

20. Om., OC, MG.

21. Om., OC, MG.

22. poterit, MB, MG, CM; potuit, LA.

23. Om., OB, MA, MB, OC, MG.

24. cetera, OB, MA, MB, CE, Y.

25. quod e., Y, OB, MA, MB; factus, OC, MG.

26. essoniavit, V, MG.

27. septimo, V; s. incipiente septimo, CM.

28. Sussexiæ, V, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College