Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 106  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] desinit essonium de malo lecti competere, ut si per breve de recto perveniatur12
[002] ad iudicium et fuerit ex utraque parte conclusum, et remanserit loquela
[003] super iudicium et non habuerit aliqua13 pars ulterius quid14 proponat,
[004] licet iudicium de loco in locum, cum loquela iam ex15 toto sit determinata,
[005] cum non sit aliquis qui dicere possit quod recordum loquelæ quæ est sed
[006] quæ fuit, si16 quis tamen17 velit18 si loquela terminata no fuerit. Item
[007] secundum quosdam in persona minoris non iacet essonium de malo lecti,
[008] quod quidem verum est, non magis quam de malo veniendi in causa possessionis
[009] nec in causa proprietatis, quia ad causam proprietatis infra
[010] ætatem non respondebit nisi ita sit quod infra ætatem feoffatus fuerit, et
[011] quo19 casu cum respondere teneatur habebit omnia20 remedia quæ haberet
[012] quilibet maior, ne sit deterioris condicionis propter ætatem, scilicet21 essonium
[013] de malo veniendi et de malo lecti, et licet per se essonium de malo
[014] veniendi warantizare non possit22 nec iurare, nec in essonio de malo lecti
[015] responsalem mittere, poterit hæc omnia facere per custodem quasi tutore
[016] auctore. Item non iacet essonium de malo lecti in persona waranti pendente
[017] placito de warantia antequam warantus warantizaverit. <Item non iacet
[018] ubi prius se non essoniaverit23 de malo veniendi, sed24 vertitur in essonium
[019] de malo veniendi.25 Item non iacet ubi tenens se essoniaverit26 in villa de
[020] Londonia quia mitti potest27 ibi ad capiendum attornatum. Ut in
[021] comitatu Bukinghamiæ de Hugone de Brok.28 Et ita videtur quod coram
[022] iustitiariis itinerantibus fieri debeat idem si fuerit essoniatus in comitatu
[023] in quo itineraverint, secus si extra. Item non iacet in brevi quo waranto.
[024] Item non iacet in persona attornati, ut si vir et uxor implacitati fuerint,
[025] vel participes vel duo extranei simul vel in29 diversis placitis, quorum unus
[026] fuerit attornatus alterius, licet iaceat30 in persona unius ratione proprii31
[027] placiti, tamen non iacet in persona eiusdem de alio32 placito quia est attornatus.33
[028] Item non iacet nisi tertio die ante placitum fuerit essoniatus. Item
[029] non iacet quia petens, sed exigantur34 plegii petentis propter defaltam.
[030] f.350b] Item non iacet de proparte sororum. Item non iacet in assisa
[031] ultimæ præsentationis quæ remansit propter ætatem et resummonitionem1
[032] in tali statu. Item si quis essoniatus fuerit de malo lecti et petens non comparuerit2



Notes

12. perveniat, OB, MA, MB.

13. alia, OC, MG.

14. quod, OC, CM; quis, MG.

15. de, MC, LA.

17. tum, CE.

16-18. secus tamen est, V, MG; sic, MSS. gen.

19. in quo, MC, LA, MG.

20. omnia alia, OB, MB; o. illa, MA.

21. licet, OB, MA, MB.

22. poterit, OB, MA, MB.

23. essoniavit, OB, MA, MB, CM, Y.

24-25. Om., OB, MA, MB, OC, MG, CM, Y.

26. essoniavit, MB, CM.

27. poterit, OB, MA, MB.

28. Broc, Broke, Brokh., MSS. var.

29. Om., OC, MG.

30. iacet, MA, CM.

31. primi, OC, MG.

32. aliquo, OC, MG.

33. attornatum, OC; attorn., MSS. var.

34. exiguntur, MC, LA; exigatur (pleg.), OC, MG.

1. resummonitio est, V; resum., MSS. var.; res mensuratus, OC; reis mensurata, MG

2. comparuit, OA, OC, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College