Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 103  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et de malo lecti, et semper sequitur essonium de malo lecti essonium quod
[002] procedit de malo veniendi, et quando immediate et3 quandoque non immediate,4
[003] ut si interveniat essonium de servitio domini regis, scilicet breve de
[004] recto de terra, et alia de recto superius nominata. Et fieri debet essonium
[005] de malo lecti tertio die inclusivo ante diem datum per essoniatorem in
[006] essonio de malo veniendi.

Qualiter irrotulatur essonium de malo lecti.


[008] IRROTULARI autem debet sic si unus sit tenens et unus petens, primo scribatur
[009] in margine nomen comitatus ubi essoniatus iacuerit sive iacuerit in
[010] eodem comitatu sive in alio, et tunc sic: talis apud talem locum in eodem
[011] comitatu. Vel si in alio comitatu iacuerit tunc sic: apud talem locum ubi
[012] essoniatus iacuerit. Si autem plures sint ibi tenentes simul et pro indiviso,
[013] omnes se essoniare poterunt de malo lecti simul et eodem diem si voluerint,
[014] et fiat irrotulatio de quolibet per se secundum formam primi essoniati,5 et
[015] secundum quod essoniatus iacuerit in eodem comitatu ubi terra fuerit vel
[016] in alio, et omnes poterunt habere languorem vel quidam illorum6 vel nullus,
[017] secundum quod quatuor milites visores languorem iudicaverint essoniato
[018] vel non iudicaverint. Et si omnibus simul languorem iudicaverint vel
[019] quibusdam vel tantum uni, non erit ibi nisi unicus languor propter unitatem
[020] iuris quod habent essoniati. Et unde si omnes propter unum quocumque
[021] tempore post essonium de malo lecti licentiam habuerint surgendi, et
[022] unus se tenuerit in languorem et habuerit annum et diem, nullus7 de cetero
[023] essonium habebit de malo lecti, quia omnes simul vel8 per quosdam ex eis
[024] vel per unum tantum languorem habuerint.

Si adiungatur essonium de malo veniendi essonio de malo lecti.


[026] ADIUNGITUR quandoque essonium de malo veniendi essonio de malo lecti
[027] ratione plurium qui tenent in communi et vicissim se essoniaverint, et tunc
[028] consequenter post essonium de malo lecti irrotuletur essonium de malo
[029] veniendi in forma communi. Et quod de uno tali dicitur de pluribus qui se
[030] essoniaverint de malo veniendi intellegatur. Si autem quidam ex pluribus
[031] se essoniaverint de malo lecti et quidam comparuerint, cum non sint9 essoniati
[032] de malo veniendi, eundem habeant diem quem habet essoniatus si
[033] ei malum transiens adiudicetur simul cum petente. Ad quem diem10 si non
[034] venerit essoniatus neque milites qui eum viderint11 habebunt alium diem.
[035] Item esto quod secundo die ante diem datum per essoniatorem in essonio
[036] de malo veniendi essoniaverit se tenens de malo lecti: erit tenens in defalta
[037] si petens petat inde iudicium, et multo fortius si die placiti vel in crastino.



Notes

3-4. Om., OC, MG, CM.

5. essonii, OC, MG.

6. eorum, OB, MA, MB, MG.

7. nec, OC, MG.

8. Om., OB, MA, MB.

9. fuerint, OC, MG.

10. dicit, OA, OB, MA, MB, Y.

11. viderunt, MA, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College