Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 102  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vetus et resummonitum. Et tunc inspiciantur rotuli tam de placitis quam
[002] de29 essoniis, ut sciri possit30 qualiter partes ultimo die litis a curia recesserunt,
[003] et per hoc perpendi poterit de facili quibus competat essonium et
[004] quibus non, et si plures contineantur in brevi quorum quidam se essoniaverint
[005] et31 quidam non, fiat mentio in margine sic: alius32 vel alii. Item si
[006] warantus vel iuratores vel recognitores, fiat mentio in margine sic: exigatur
[007] warantus vel exigantur iuratores. Et eodem modo de omnibus fiat
[008] mentio quos tangit negotium, et quorum præsentia fuerit necessaria. Et
[009] si vir essoniatus fuerit, fiat mentio super essonium sic, quod habet uxorem
[010] et e converso, et qui si præsentes fuerint habeant eundem diem. Si autem
[011] defaltam fecerint, procedatur contra eos secundum quod inferius dicetur
[012] de defaltis. Si autem tenens se essoniaverit et petens non venerit nec breve
[013] infra quartum diem, tunc dicatur essoniatori quod eat sicut venit, et
[014] iudicialiter non absolvitur ab observatione iudicii. Iustitiarii vero ex quo
[015] warantum non habent nec breve, nihil statuere possunt contra absentem.
[016] Et si breve postmodum venerit et dies summonitionis non33 præterierit, ad
[017] diem illum procedi poterit ad defaltam, vel quamvis dies præterierit de
[018] gratia iustitiariorum poterit loquela34 resuscitari: ut de termino Sanctæ
[019] Trinitatis anno regis Henrici tertio decimo in35 itinere Middelsexiæ circa
[020] finem rotuli. Si autem breve venerit et non petens et tenens se essoniaverit,
[021] essoniatore36 tenentis quarto die si liti offerente pro domino suo, essoniator
[022] iudicialiter quietus recedet de brevi illo et petens in misericordia, et sic
[023] fiat irrotulatio: talis essoniator talis optulit se quarto die versus talem de
[024] tali placito, et ille non venit et fuit petens, et ideo essoniator sine die. Si
[025] autem dies advenerit summonitionis et neuter ipsorum comparuerit et
[026] breve venerit, tunc de gratia post intervallum admitti potest essonium
[027] petentis ad salvandum breve suum et diem suum. Vel procedi potest ad
[028] defaltam quia hoc fit ad37 nullius præiudicium, et tenens sibi imputet quod
[029] defaltam fecerit, quia si comparuisset posset recessisse38 quietus per iudi-
[030] f.349] cium. Et ubi iaceat39 essonium de malo veniendi et ubi non satis
[031] perpendi poterit ex præmissis. Essonia vero de Terra Sancta et de ultra
[032] mare et de servitio domini regis qualiacumque, non proveniunt ex natura
[033] brevium sed a casu fortuito et ab eventu, et ideo non sunt secundum
[034] naturam brevium iudicanda. Sunt etiam1 duo brevia secundum quod
[035] prædictum2 est a quibus duo procedunt essonia, scilicet de malo veniendi



Notes

29. Om., OC, LA.

30. poterit, MC, LA, CM.

31. Om., OA, LA.

32. m., (in, inde), MSS. var.

33. non dum, OB, MA, MB.

34. Om., OB, MA, MB.

35. in, OB, MA, MB, CM, Y, OC (comitatu Midd. in itin.); cum, OA, CE, MC, LA, MG.

36. essoniator, OC, CM; essoni., MG.

37. Om., OC, MG.

38. recedisse, OA, CE, OB, MA, MB.

39. iacet, OC, MG, CM.

1. autem, OC, MG.

2. supra dictum, OA, CE, OC, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College