Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 101  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tales de tali placito per talem. Si autem tenens præsens fuerit habebit eundem
[002] diem. Si autem eodem die se essoniaverit, tunc fiat irrotulatio sic;
[003] idem19 talis20 versus eundem talem de eodem per talem. Si autem defaltam
[004] fecerit sequatur petens defaltam. Si autem tenens se essoniaverit et warantus
[005] comparuerit habeat eundem diem. Si autem defaltam fecerit expectet
[006] tenens vel eius essoniator quartum diem, et tunc si non venerit21 procedatur
[007] ad defaltam. Et quod dicitur de uno tenente et uno waranto essoniato
[008] vel22 non essoniato,23 dicatur de pluribus tenentibus et attornatis. Et
[009] in fine notandum quod nec tenens versus warantum nec warantus versus
[010] tenentem, sed quilibet eorum se essoniabit versus principalem petentem.
[011] Et sive petens sive warantus se essoniaverit, semper exigatur ille qui se
[012] non essoniavit.

Qualiter essonia de malo veniendi iudicantur.


[014] UT essonia de malo veniendi bene iudicentur imprimis inspicienda sunt
[015] brevia originalia, maxime si placitum novum fuerit, vel brevia iudicialia24
[016] si sit novum, ut per hoc sciri possit utrum essonium iaceat vel non. Si
[017] autem placitum novum sit et breve venerit, tunc fiat mentio in margine
[018] f.348b] quod placitum novum. Si autem breve non venerit eodem modo
[019] fiat mentio in margine quod non breve, sed allocetur25 essonium si petens
[020] venerit, et dicatur ei quod habeat breve suum ad alium diem per aliud
[021] breve vicecomiti directum.

Si breve originale non venerit fiat aliud breve vicecomiti quod faciat illud venire.


[023] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod venire facias coram iustitiariis
[024] etcetera, breve nostrum quod26 tibi venit27 de placito quod summonitum
[025] est in curia nostra coram iustitiariis etcetera, inter talem petentem et
[026] talem tenentem de tanto terræ cum pertinentiis in tali villa. Vel aliter:
[027] breve nostrum quod tibi venit de summonendo talem quod esset coram
[028] etcetera, ad respondendum tali mulieri de dote sua quæ eam contingit de
[029] libero tenemento quod fuit talis quondam viri sui etcetera. Vel aliter: inter
[030] talem querentem et talem de attachiando talem de tali placito, et ita quod
[031] semper fiat mentio in tali brevi de brevi originali quale fuerit. Et tunc sic:
[032] et tu ipse tunc sis ibi auditurus iudicium tuum de hoc, quod breve illud
[033] præfatis iustitiariis non misisti ad talem diem sicut tibi præceptum fuit.28
[034] Et habeat ibi hoc breve simul cum alio brevi. Teste etcetera. Si autem
[035] placitum vetus fuerit, quod quidem erit post primum essonium, tunc
[036] eodem modo fiat mentio in margine quod vetus est. Et eodem modo si



Notes

19. item, OA, CE, OB, MB, MC, LA; om., OC, MG.

20. t. scilicet tenens, V, MC, LA (+).

21. habuerit, OC, MG.

22-23. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

24. iudiciaria, OA, OC, MG, CM.

25. allocatur, OB, MA, MB.

26-27. Om., OC, MG.

28. fuerit, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College