[001] iudicio versus eum qui nihil iuris habet in eo, et sic iniuste14 erit disseisitus. [002] <Et cum verus dominus respondere possit contra servum existentem sub [003] potestate sua quod iuste eum eiecerit, vel quod iniuriam ei non fecerit, [004] quia rem illam emit de denariis et de rebus domini, hoc dicere non poterit [005] extraneus ille cuius servus non fuerit quod hoc fecerit de rebus suis. Et [006] ideo non habebit locum exceptio servitutis in persona extranei sicut [007] in persona domini.> Item sine iudicio, quia si disseisitor iudicium [008] f.196b] expectaret et per actionem petere vellet, nullam in15 mundo16 [009] inveniret quæ ei competere posset. Et ideo cum nullam habere posset [010] actionem, nulla ei competere debet exceptio contra servum qui alienus [011] est, quia sequeretur istud inconveniens quod retinere posset per exceptionem [012] et per malitiam quod numquam adquirere posset per actionem. [013] Et unde ad exceptionem villenagii sic est distinguendum cum servus dicat [014] se esse disseisitum. Imprimis utrum fuerit sub potestate domini sui cum [015] fuerit disseisitus vel extra potestatem domini, sicut in statu libero, quod [016] in servitutem revocari non possit sine brevi nec sine iudicio. Item cum [017] fuerit sub potestate domini refert utrum feoffatus fuerit ab ipso domino [018] suo vel ab extraneo non domino. Et si a domino, utrum villenagium [019] tenuerit cum tenemento libero vel non. Item refert quis eum disseisiverit, [020] ipse dominus vel alius17 non dominus. Item cum fuerit sub potestate [021] domini utrum rem tenuerit nomine proprio vel alieno, scilicet tenementum [022] suum proprium cum fuerit ab aliquo feoffatus, vel alienum, cum disseisinam [023] fecerit vel intrusionem, et sic quodam modo nomine proprio: [024] alieno,18 ut si ad terminum annorum vel ad voluntatem dominorum quorum [025] res fuerit vel in villenagio. Item sive fuerit sub potestate sive extra, [026] utrum feoffatus fuerit de re propria ipsius donatoris, vel de re aliena [027] cuius donator dominium non habuit.19 Cum autem fuerit sub potestate [028] domini et feoffatus ab ipso domino suo, liberum habere poterit tenementum [029] de voluntate domini. Et a quocumque fuerit disseisitus, sive a [030] domino sive ab alio, seisinam suam recuperabit per assisam versus [031] dominum suum et multo fortius versus extraneum cuius servus numquam [032] fuit, quia si servus assisam portaverit super dominum suum et dominus [033] de servitute excipiat contra servum, servus replicare poterit contra dominum [034] de facto et feoffamento ipsius domini qui contra factum suum [035] venire non poterit, ex quo semel hoc voluit, licet servus villenagium [036] tenuerit cum ipso libero tenemento. Si autem de tenemento a domino [037] dato fuerit per non dominum disseisitus, et ipse assisam versus non dominum [038] arramiaverit et non dominus versus eum exceperit20 de servitute,