Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 100  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non valebit ei exceptio quia non excusatur si dicat quod nullam iniuriam
[002] ei fecit quia est servus alienus, ex quo nihil ad ipsum utrum liber sit an
[003] servus, quia non plus tenetur servus ei quam ille servo, et ideo liber
[004] quantum ad extraneum ratione supra21 dicta.22 <Est enim servus proprius
[005] et alienus, ut meus, tuus, suus, et poterit quis esse liber homo unius
[006] et servus alterius.> Item cum servus sub potestate constitutus a non
[007] domino fuerit feoffatus, bene licebit domino terram sic datam servo suo
[008] capere in manum suam et servum disseisire. Et si servus contra eum
[009] assisam portaverit et dominus contra eum exceperit23 de servitute, locum
[010] habebit talis exceptio cum fuerit a domino proposita, quæ locum non
[011] haberet si proposita esset a non domino. Dicere enim poterit dominus
[012] quod tenementum quod servus suus adquisivit suum esse debet, quasi de
[013] denariis ipsius domini emptum, quod quidem extraneus dicere non posset.
[014] Si autem de permissione domini tenementum adquisitum tenuerit servus,
[015] si a quocumque non domino disseisitus fuerit, recuperabit per assisam.
[016] f.197] Et si feoffator suus eum eiecerit et ipse assisam portaverit et
[017] feoffator de servitute exceperit, servus replicabit de facto et feoffamento
[018] feoffatoris. Et illud idem dici poterit de domino proprio feoffante. Et
[019] cum1 non teneat in hoc casu exceptio servitutis a domino proposita
[020] propter factum suum, multo fortius valere non debet cum proposita fuerit
[021] a non domino. Si autem a non domino nec2 feoffatore sed ab extraneo
[022] omnino eiectus fuerit, et eiectus assisam portaverit et excipiatur de
[023] servitute, talis exceptio non competit extraneo3 supra dicta ratione. Et
[024] ideo ille qui queritur non habet necesse replicare <de libertate, licet
[025] disseisitor se velit ponere de hoc in assisam, quia nihil pertinet ad extraneum
[026] de statu suo, quia licet se poneret in assisam et de statu suo
[027] convictus esset, tamen non sequeretur ex hoc quod iniuste non disseisivisset
[028] ipsum4 cum talis sit servus alienus, et cum dominus servi habere non
[029] posset assisam quia tenementum non cepit in manum suam tempore quo
[030] fuit in manu servi sui in5 disseisina, nec servus ille, quia servus alterius
[031] sit,6 posset disseisitor per Jisseisinam sibi adquirere tenementum alienum
[032] quod per actionem non posset, cum nihil iuris ei competit omnino, et sic7
[033] de malitia lucrum reportaret quod esse non debet: et sic non habet servus
[034] alienus necesse ponendi se in assisam de statu suo nisi velit. Sed si fecerit
[035] et iuratores dicant ipsum servum esse sed alienum, videtur per hoc quod
[036] ad extraneum non pertinet ipsum disseisire, quia ipsum eicit nullo iure
[037] sibi competente sed alii. Et ideo ipse iniuste quia nullo iure, quod si



Notes

21-22. praedicta, OB, MA, MB, CM.

23. exciperet, OB, MB, CM; excipiat, MA.

1. cum hoc, LA, MC.

2. nec a, LA, MC, Y.

3. ei scilicet extraneo, OA, CE, Co, Y; extraneo scilicet ei, LA, MC; ei extraneo scilicet, MG; extraneo scilicet, OC.

4. eum, OA, MG.

5. ante, V, MG.

6. sic, MSS. var.; sit sic, V.

7. si, OA, LA; om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College