Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 98  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.196] et35 per negligentiam disseisiti. Et qualitercumque quis fuerit in
[002] possessione nomine proprio de re propria vel aliena per disseisinam vel1
[003] intrusionem, et sic iuste vel iniuste, eo solo quod est in possessione plus
[004] iuris habet in re possessa quam ille qui est extra possessionem et nihil
[005] iuris habet in re, propter commodum possidendi, sive servus sit sive liber.
[006] Item poterit quis iuste possidere ab initio et postea desinere possidere
[007] iuste2 ex conventione, ut si feoffatus fuerit sub tali conventione quod
[008] faciat vel non faciat, et3 si fecerit contra4 quod bene liceat ingredi possessionem,
[009] et sic pendet possessio donec condicioni satisfactum fuerit vel
[010] non. Item iuste possidet qui prætore auctore possidet, id est per iudicium,
[011] donec de iudicio constiterit utrum iustum vel iniustum fuerit iudicium,
[012] et hic poterit curia vocari5 ad warantum. Quicumque igitur in possessione
[013] fuerit iuste vel iniuste ut prædictum est, et fuerit disseisitus et assisam
[014] portaverit, non est necesse ab eo quaerere quo titulo vel quo iure fuerit in
[015] possessione, quia cogi possessorem etcetera, sive6 iuste sive iniuste possederit
[016] quantum ad quosdam et quantum ad alios non, quia sufficit ut
[017] prædictum est quoad restitutionem quod in seisina fuerit iuste vel iniuste,
[018] dum tamen nomine proprio, nisi disseisitor ostendat contra ipsum quod
[019] nullam fecerit ei iniuriam vel quod iniuste ipsum non disseisivit. Ex responso
[020] vero7 et exceptione tenentis perpendi poterit utrum de titulo
[021] possessionis inquirendum sit vel non, sed si prius quæratur,8 non nocet
[022] in casu. Cum igitur dicat querens quod iniuste disseisitus fuerit, oportet
[023] quod tenens ostendat quod iuste et tali iure, quia incontinenti forte reeiecit9
[024] post aliam disseisinam. Ad quod replicari poterit quod iniuste eo
[025] quod post longum intervallum, et ubi sibi perquirere debuit per assisam
[026] fecit10 se iustitiarium. Item si dicat quod iuste quia querens nullum ius
[027] habuit nec liberum tenementum nec feodum, quia11 per disseisinam vel
[028] intrusionem,12 nec hoc valebit, quia si disseisitus nullum ius habuit
[029] tenendi, ille qui eiecit nullum ius habuit eiciendi, quia iuste fuit in possessione
[030] disseisitus quantum ad ipsum qui nihil iuris habuit. Item si dicat
[031] quod iuste quia talis servus est et non potest assisam portare, hoc non
[032] sufficit cum non sit servus eius quia nihil ad eum, nec dicere poterit quod
[033] iuste eum eiecerit quia est servus alienus, et sic non defenditur quia
[034] nihil ad ipsum. Et maxime cum servus extra potestatem domini existens
[035] et in statu libero assisam portare possit13 erga dominum suum proprium
[036] cuius re vera servus fuerit, multo fortius personam habebit standi in



Notes

35. quod, OB, MA, MB, CM.

1. vel per, OA, LA, MC, Y.

2. Om., OB, MA, MB, CM.

3. etiam, LA, MC.

4. convenit contra, V.

5. revocari, OB, MA, MB, CM.

6. et cum sive, V, LA, MC; tunc sive, OC.

7. certo, OB, MA, MB, CM.

8. queratur, V.

9. reiecit, V, MC, MG; sic, MSS. gen.

10. fecisse, LA, MC.

11-12. Om., OA, Co, CE, MC, Y, LA (om. nec liberum . . . habuit).

13. poterit, OA, CE, Y, Co.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College