Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 97  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etiam sciens et ignorans, absens sicut præsens, et dormiens sicut vigilans,
[002] ut alibi plenius.> Item si nomine proprio et non alieno, poterit esse in
[003] seisina iuste et iniuste. Iuste ut si nomine proprio et in re propria in feodo
[004] vel ad vitam vel per iudicium, talibus rite competit assisa novæ disseisinæ.
[005] Item iniuste ut si per disseisinam et intrusionem. <Sed tamen
[006] iniuste quantum ad illum qui ius habet, sed iuste quantum ad alium qui
[007] ius non habet.> Unde ut sciatur quis iuste disseisitus fuerit vel iniuste,
[008] oportet videre quis prius fuit in seisina iuste vel iniuste secundum quod
[009] res fuerit propria vel aliena. Et sciendum quod iuste possidet quantum ad
[010] omnes qui suo iure utitur quoad hoc quod restitutionem habeat suo iure,
[011] ut si in feodo vel ad vitam quocumque titulo, talis si feoffatus fuerit et
[012] eiectus sine iudicio et iniuste recuperabit seisinam, quia fuit iuste in
[013] seisina nomine proprio. Et competit assisa novæ disseisinæ in hoc casu
[014] tam servo quam libero, quia servus habere poterit liberum tenementum
[015] in suo casu. Item poterit quis iuste possidere nomine proprio quoad
[016] usumfructum et non quoad liberum tenementum, sicut fructuarius et
[017] usuarius26 et qui ad voluntatem tenuerit, sed talibus non competit assisa27
[018] de libero tenemento per breve de disseisina. Sed tamen per aliud breve
[019] quod terminus restituatur, et hoc de re propria, et ita possidet quis iuste
[020] rem propriam. Item rem alienam potest quis iuste possidere, ut si quis
[021] ex aliqua causa adquisitionis iuste, sicut ex causa donationis vel venditionis,
[022] fuerit in seisina per28 non dominum, iuste possidet et iniuste sed
[023] tamen secundum diversos respectus. Iuste quantum ad feoffatorem suum
[024] et alios omnes qui ius non habent, iniuste tamen quantum ad ipsum qui
[025] ius habet, scilicet verum dominum. Item iniuste possidere poterit quis
[026] quantum ad verum dominum quem iniuste et sine iudicio disseisivit, vel
[027] cuius tenementum ingressus est per intrusionem vel disseisinam, et iuste
[028] quantum ad omnes qui ius non habent neque actionem, sive servus sit
[029] qui disseisinam fecit vel intrusionem sive29 liber, quia si ab illis disseisitus
[030] fuerit qui ius non habent,30 recuperabit incontinenti per assisam, sed
[031] quantum ad verum dominum si recenter reeiectus31 fuerit non recuperabit.
[032] Si autem post tempus,32 cum per negligentiam disseisiti tanto tempore
[033] fuerit in seisina quod sine iudicio eici non possit, contra verum dominum
[034] recuperabit quia sine iudicio. Et multo fortius videtur quod recuperare
[035] debeat versos eos qui nihil iuris habent cum possit versus eum33 qui ius
[036] habet.34 Et ita adquirit sibi quis causam et titulum possidendi ex tempore



Notes

26. usurarius, MA, MG, CE, CM, OC (corr.).

27. sed proprietariis assisa, OC, MG; sed proprietariis competit assisa, V.

28. sic per, OA, CE, Co, Y; sed per, MG; sicut per, V.

29. vel, OB, MA, MB, CM.

30. habent iniuste tamen quantum ad ipsum, LA, MC.

31. sic, MSS. gen.: reiectus, LA, MC; eiectus, MA, CM.

32. temporis, LA, MC.

33. eos, OB, MA, MB, CM.

34. habent, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College