Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 96  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de quibus omnibus poterit inquiri veritas per iuratam et non in modum
[002] assisæ, excepto8 eo, quod si obiciatur exceptio villenagii cum tali adiectione
[003] inter alias quod non possit maritare filiam suam sine mercheto certo vel
[004] incerto, talis adiectio numquam locum habebit in persona liberi, licet
[005] teneat per villanas consuetudines, nisi se ad hoc specialiter obligaverit vel
[006] nisi se copulaverit villanæ in villenagio propter iura libertatis, quia quamvis
[007] teneat in villenagio, tamen sui iuris est ut liber homo, nec sanguinem
[008] suum nec carnem licet in villenagio tenuerit subicit servituti. De servo
[009] autem hoc intellegendum erit qui sui potestatem non habet sed dominus.
[010] <Si autem contra9 prædictas rationes aliquid statuatur, non erit hoc pro
[011] iudicio vel iure observandum quia potius error dici poterit quam veritas,
[012] corruptela quam consuetudo: ut si quis cognoverit se aliquando fuisse
[013] villanum sed manumissum, non recuperabit liberum tenementum per
[014] assisam licet proferat cartam manumissionis. Ut inter placita quæ sequuntur
[015] regem anno regni sui vicensimo10 tertio11 comitatu12 Suffolciæ,
[016] assisa novæ disseisinæ,13 si Radulfus filius Roberti. Sed hoc salvari poterit
[017] ubi14 quis15 servum suum vendiderit pro denariis et ubi venditus servus
[018] numquam liberatus fuit emptori in vita venditoris vel emptoris, et qui si
[019] liberatus esset propter hoc non mutat statum licet mutaverit dominum.
[020] Item si huiusmodi manumissus prolem suscitaverit, quamvis ex libera
[021] hereditatem habente, si post mortem matris eiciatur, non16 recuperabit
[022] per assisam liberum tenementum non magis quam17 villani: ut inter
[023] placita quæ sequuntur regem anno regni sui vicensimo primo comitatu18
[024] Eboraci, assisa novæ disseisinæ,19 si Willelmus de Stokbrugge.20 Item
[025] mulier libera habens hereditatem cum fuerit villano copulata et ambo
[026] eiecti21 fuerint, non recuperabit quamdiu villanus vixerit, ut inter placita
[027] quæ sequuntur regem anno vicensimo, assisa novæ disseisinæ22 de Waltero
[028] de Emmedene et Alicia filia Ernaldi, comitatu Bukinghamiæ, sed
[029] contra.>

f.195b] Si quis queratur se iniuste esse disseisitum.


[031] ET generaliter notandum quod cum quis queratur23 se iniuste esse disseisitum,
[032] bene poterit esse quod numquam fuit in seisina. Et ex hoc habebit
[033] tenens exceptionem et veritas inquiratur per assisam. Item si fuit in
[034] seisina, hoc potuit esse quod non nomine proprio sed alieno, ut procurator,
[035] firmarius, servus et huiusmodi. <Habere autem poterit quis seisinam
[036] corpore et animo proprio24 et corpore et animo25 alieno, et adquirere rem



Notes

8. excipiendo, OB, MA, MB, CM.

9. Om., OB, MA, MB, CM (+).

12. in comitatu, OC, MG.

10-11. v. quarto, OB, OC; tricensimo t., MB.

13. Om., OA, OB.

14-15. ut, MB; ut quis, CM; ut siquis, OB, MA; nisi quis, MG.

16. nec, OB, MA, MB, CM.

17. Om., OB, MB, CM.

18. in comitatu, OC, MG.

19. Om., OA, OB, MB, MC.

20. Stokerig., Stokbrigge, Stokburg., MSS. var.

21. electi, OB, MB, MA (corr.), CM (corr.).

22. Om., OA, OB, MB.

23. Om., OA; decit, CE; dicat, Y.

24-25. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College