Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 95  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] constitutus. Item cum servus replicaverit contra dominum de manumissione,
[002] dominus poterit triplicare contra ipsum quod manumissio non fuit
[003] sufficiens nec perfecta. Sed hæc triplicatio locum habet in22 herede manumissoris23
[004] et non in ipso manumissore. Quia esto quod servus velit manumitti,
[005] et cum nihil habeat proprium eligat fidem alicuius qui eum emat
[006] quasi pro24 denariis suis, per talem emptionem non consequitur emptus
[007] aliquam libertatem nisi tantum quod mutat dominum25 in re empta.
[008] Imprimis solvi debet pretium, postea sequitur traditio rei. Solvitur hic
[009] pretium pro nativo, sed nulla subsequitur26 traditio, sed semper manet in
[010] villenagio quo prius. Si tenementum27 adquirat tenendum28 libere et heres
[011] manumissoris vel alius successor eum eiciat, si petat per assisam et heres
[012] opponat villenagium et villanus replicet de manumissione et emptione,
[013] heres triplicare poterit quod imperfecta fuit emptio sive manumissio eo
[014] quod numquam in vita venditoris subsecuta fuit traditio. Et ita talis
[015] semper remanebit sub potestate heredis, nec valebit eis in hoc casu instrumentum
[016] manumissionis, quod quidem si in iudicio proferatur magis nocere
[017] poterit quam prodesse. Et notandum quod ita excipi poterit contra
[018] f.195] querentem quod29 querens semper onerabitur probatione, et sic
[019] replicari poterit1 contra exceptionem a querente quod opponens exceptionem2
[020] onerabitur probatione vice versa. Et ista sufficiant in prædictis
[021] exempli causa, sed aliquid dicatur inferius de casibus specialibus. Item
[022] obici poterit villenagium in modum exceptionis cum adiectione tali,
[023] scilicet quod querens liberum tenementum habere non potest quia villanus
[024] est, et ita villanus quod filiam suam maritare non potest sine
[025] mercheto ad plus et ad3 minus pro voluntate domini, et alias obiectiones
[026] adicere potest per quas erit verisimile quod villanus sit. Et unde oportebit
[027] quod veritas inquiratur in modum iuratæ et non in modum assisæ, si
[028] utraque pars de communi consensu se posuerit in iuratam, ut inter placita4
[029] quæ sequuntur regem de assisis captis apud Northwicum5 coram rege
[030] anno regni sui vicensimo tertio, assisa novæ disseisinæ, si Willelmus
[031] Byard. Item obici poterit exceptio villenagii in hunc modum, quod
[032] querens villanus sit et teneat in villenagio, ut in eodem rotulo coram
[033] ipso rege, assisa novæ disseisinæ, si Ricardus de Merlay. Item obici
[034] poterit cum tali adiectione quod non potest pullum suum masculum
[035] vendere nec bovum sine licentia dominorum. Item possunt omnes istæ
[036] adiectiones6 simul et semel et aliæ plures opponi contra querentem, et7



Notes

22. de, CE, Y.

23. manumissionis, LA, MC.

24. propriis, OC, MG, V.

25. dominium, V; dominus, MG; sic, MSS. gen.

26. subsequetur, V, CM.

27. tenens, MG; tenens tenementum, V.

27-28. Om., OB, MB; tenendum, MA, CM.

27-28. Om., OB, MB; tenendum, MA, CM.

29. quia, OB, MA, MB, CM.

1. Om., MSS. var.

2. replicationem, V, Y.

3. Om., CE, Y, Co.

4. plus, OB, MB, CM.

5. Norwiz, Nortwyton., Northwich., Northwericum, Norwyche, MSS. var.

6. obiectiones, V, MG.

7. Om., LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College