Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 94  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] esse liberum et remisit ei totum ius et clamium quod habuit vel habere
[002] potuit in ipso et in tota sequela sua, et inde proferat cirographum in
[003] curia domini regis confectum si quod habuerit, vel si non et recognitio
[004] irrotulata fuerit, vocet rotulos ad warantum, et hoc ubi dominus vexavit
[005] eum in curia et7 petiit ut villanum. Item eodem modo si dominus eum
[006] aliquando produxit8 in curia regis ut liberum hominem suum ad disrationationem9
[007] vel legem aliquam faciendam vel purgationem, quod de
[008] facile sciri poterit per rotulos. Et eodem modo si hoc fecerit in comitatu,
[009] f.194b] quod etiam sciri poterit per recordum comitatus. Item si dominus
[010] eum manumisit et feoffavit de libero tenemento, et sic recuperabit
[011] seisinam manumissus non obstante exceptione villenagii contra eum qui
[012] manumisit et heredes suos et alios quoscumque ei succedentes ex quacumque
[013] causa, cum nihil amplius exigere possint10 quam ille potuit cui suc-cedunt.
[014] Eodem modo dicendum si quis manumissus fuerit etiam sine
[015] libera terra. Item si fiat quod tantundem valet, ut si dominus feoffaverit
[016] servum suum etiam sine libertate expressa, tenendum sibi et heredibus
[017] suis per liberum servitium, quia ex quo mentionem facit de11 heredibus,12
[018] præsumitur vehementer quod dominus servum suum voluit esse liberum,
[019] quod quidem non esset si de heredibus mentionem non faceret. Item idem
[020] erit si dominus eum aliquando petiit ut nativum suum, et ipse per parentes
[021] vel alio modo probavit se esse liberum, et aliæ infinitæ <sicut13 exceptio
[022] rei iudicatæ14> possunt esse responsiones et replicationes contra dominum.
[023] Si autem dominus sic dicat et excipiat contra petentem restitutionem per
[024] assisam, et adiciat quod15 villanus sit vel filius villani vel villanæ, ad hoc16
[025] quod dicit quod17 filius villani, replicari poterit quod licet pater suus
[026] villanus esset,18 mater tamen sua libera fuit et soluta, et ideo sequi debet
[027] condicionem matris et non patris. Ad hoc autem quod dicit quod mater
[028] sua fuit villana, replicari poterit quod quamvis villana, copulata fuit
[029] libero homini in libero tenemento et ipse genitus in libero toro, propter
[030] quod sequi debet condicionem patris et non matris. Item replicari potest
[031] contra dominum excipientem in villenagio, quod quamvis utrumque
[032] habeat villanum tam patrem quam matrem copulatos, et quamvis sit19
[033] in villenagio genitus, quod ad dominum non pertinet exceptio. Ut si
[034] villanus alicuius in alterius villenagium ingressus, vel villana e converso20
[035] in alterius villenagium ad villanum, non habet aliquis exceptionem villenagii
[036] contra talem, si feoffatus fuerit tenendi libere, nisi ille in cuius
[037] villenagio genitus fuerit et natus, maxime si21 fuerit sub eius potestate



Notes

7. et eum, OC, MG.

8. perduxit, LA, MC.

9. disrationem, MSS. var.; disrationandum, V, MA, CM (corr.).

10. possunt, V, MG.

11-12. Om., OB, MA, MB, CM.

13-14. sic, V, OB, MA, MB, CM; om., MSS, gen.

15. quod filius, OB, MA, MB, CM.

16. hoc autem, OC, MG; om., MA, CM.

17. Om., OB, MA, MB, CM.

18. est, OB, MA, MB, CM.

19. Om., OA, CE.

20. exceptio, LA, MC.

21. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College