Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 93  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hoc agi non potest quod mortuus ad villanum probetur, quia hoc esset
[002] f.194] in principali casu status ad probandum talem per testes et parentes,
[003] et ita mutare statum defuncti. Poterit tamen inquiri per iuratam
[004] utrum ipse villanus obiit vel liber vel bastardus fuit statu non mutato,
[005] quia villenagium oppositum in modum exceptionis statum defuncti vel vivi
[006] non alterat neque mutat. Et longe aliud est probare per testes et parentes
[007] quod ita esse debeat, ubi sit aliquis qui respondere posset ad proposita,
[008] quam inquirere per iuratam simpliciter si ita fuit.1 Et hæc vera sunt
[009] etiam2 si re vera pater villanus fuit et in iudicio petitus ut villanus per
[010] breve, et in statu libero se defendit usque ad mortem. Et idem erit si
[011] extra potestatem domini constitutus numquam in vita petitus esset.
[012] Statu enim liber est quicumque extra potestatem domini constitutus sine
[013] placito et brevi in servitutem revocari non possit. Et eodem modo statu
[014] servus erit liber homo in possessione servitutis constitutus, ita quod ad
[015] libertatem pervenire non possit sine placito, et in tali statu obierit sive
[016] in vita sua in libertatem proclamaverit sive non.

De quibusdam casibus specialibus.


[018] DICTUM est supra in genere qualiter opponenda sit exceptio servitutis et
[019] cui competat. Nunc autem fit descensus ad casus speciales. Esto igitur
[020] quod liber homo ingrediatur in villenagium ad villanam.3 Non propter
[021] hoc mutatur status eius sed in parte obumbratur, cum propter villanam
[022] quæ est quasi terminus copulans recedere non possit a villenagio, oportebit
[023] eum facere villanas consuetudines, non tamen ratione personæ sed ratione
[024] villenagii, quia per hoc non mutatur status neque condicio liberæ personæ.
[025] Sed esto quod ambo sint fugitivi vir et uxor, uxor4 petatur et
[026] revocetur in servitutem et vir uxorem sequatur. Sed vice versa esto quod
[027] villanus extra potestatem domini sui copuletur liberæ habenti liberum
[028] tenementum, si dominus servi utrumque eiciat tam virum quam uxorem,
[029] quæritur an recuperare debeant non obstante exceptione villenagii: verius
[030] est quod sic ratione supra dicta donec servus in servitutem revocetur.
[031] Sed quid dicendum est de uxore et libero tenemento si dominus se posuerit
[032] in tenementum? Uxor per se petere non poterit5 sine viro: si autem vir
[033] adiungatur obstabit exceptio. Quid ergo erit? Videtur quod dominus
[034] retinebit quamdiu villanus vixerit, et post mortem villani uxor remedium
[035] habebit quasi sublato impedimento, sed re vera recuperabunt præobtenta,
[036] sed petere non poterunt6 adipiscenda. Item domino exceptionem villenagii
[037] opponenti responderi poterit et contra ipsum replicari multis modis.
[038] Poterit etiam replicari quod dominus in curia regis recognovit ipsum



Notes

1. fuerit, OB, MA, MB, CM.

2. et, OB, MA, MB, CM.

3. ancillam, OA, CE, LA, MC, Co, Y; ancillam villanam, V.

4. Om., OB, MB, MG.

5. possit, OA, CE, MC, Co, Y; om., LA.

6. possunt nec poterunt, OB, MA, MB, CM; possunt, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College