[001] dominus rei antequam illam ceperit in manum suam, et competet assisa [002] servo contra omnes, præterquam contra dominum suum in cuius fuerit [003] potestate, non obstante exceptione villenagii. Si autem adquisierit ad opus [004] dominorum et nomine ipsorum, unius vel plurium vel uni ex pluribus, eis [005] competit assisa quorum nomine adquisiverit,15 quia ex facto servi sunt in [006] possessione, licet non ceperint in manum suam cum solemnitate. Item si [007] in modum exceptionis hoc modo opponatur villenagium a tenente, scilicet [008] quod querens assisam portare non possit quia villanus est et filius villani, [009] poterit utrumque esse verum, et quod ille querens habeat contra istam [010] exceptionem iustam replicationem, et quod cadet assisa, vel procedet de [011] utroque, vel de altero istorum vel neutro,16 non cadet assisa si querens [012] non replicaverit vel exceperit quia neutrum istorum habet, nec exceptionem [013] nec replicationem, quia villanus est sub potestate domini sui [014] constitutus et natus de villano et villana ipsius domini sui. Eodem modo [015] de patre suo et sic si replicet vel excipiat per assisam veritas declarabitur, [016] et secundum hoc locum habebit replicatio vel non habebit. Et si assisa [017] faciat contra ipsum, cadat de utroque. Item potest esse quod cadat de [018] uno et non de alio, quia bene potest esse quod ipse villanus sit et pater [019] suus villanus,17 sed ipse habet exceptionem pro se et forte privilegium, et [020] ideo per18 hoc19 se defendit20 contra exceptionem. Item potest esse quod [021] liber sit et pater suus villanus, quia ipse progenitus ex libera et soluta a [022] patre villano, quo casu sequi21 debet22 condicionem matris. Item vice versa [023] potest esse quod ipse sit villanus et pater liber, quia progenitus ex villana [024] et libero in matrimonio sive contubernio, et in quo casu sequetur condicionem [025] matris, maxime si liber ingressus sit in villenagium ad nativam:23 [026] secus erit si extra villenagium, quia torus mariti liberi facit eam liberam [027] in vita viri, et quia si in servitutem peteretur, defenderet se contra exceptionem [028] villenagii per replicationem liberi tori. Item si sic obiciatur [029] villenagium quod24 villanus sit quia pater suus villanus fuit, tunc considerare [030] oportet si matrimonium intervenit vel non sicut prædictum est, [031] et in quo statu talis pater obiit, utrum in statu libero, scilicet ita quod [032] peti non posset sine brevi, quamvis fugitivus vel alius servus, vel in statu [033] servili, liber vel alius sub potestate alicuius constitutus vel detentus, et [034] secundum talem statum erit exceptio villenagii iudicanda. Et ideo sive [035] pater liber sit sive servus tempore mortis vel in statu servili vel libero, [036] erit exceptio villenagii iudicanda, et hoc ita nisi in filio sit status patris [037] immutatus. Sed dici posset forte ab aliquo quod de statu defuncti post [038] mortem agi non potest, utrum liber sit vel bastardus. Verus est quod ad