Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 91  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] opposita et sic probata statum non mutat nec condicionem, sicut si
[002] ageretur de servitiis et consuetudinibus ubi probatur servitus indirecte.
[003] Si autem tenens dicat excipiendo quod querens se cognovit ad villanum,
[004] tunc restat quærendum a indice ubi et ad villanum cuius, quia si non fuit
[005] villanus opponentis exceptionem non pertinet ad ipsum exceptio, sed ad
[006] eum cuius villanus esse dicitur et sub cuius fuerit potestate, et domino suo
[007] competit exceptio ex confessione sine alia probatione, nisi post confessionem
[008] illam statum mutaverit per manumissionem ex facto domini sui
[009] vel feoffamentum vel conventionem,5 quia in hoc casu etsi dominus habeat
[010] exceptionem iustam, servus habet6 contra7 exceptionem iustam replicationem.
[011] Et hæc vera sunt nisi sit aliquis qui dicat quod querens invitus
[012] et non de consensu se ponat in assisam cum habeat replicationem, et quod
[013] aliter non sit audiendus. Si autem nulla facta exceptione villenagii vel
[014] proposita alia quare assisa debeat remanere, et procedat assisa in modum
[015] assisæ, et assisa ita dicat simpliciter quod querens liberum tenementum
[016] habere non possit quia villanus est, vel e converso, scilicet quod liber sit, si
[017] iustitiarius sine aliqua examinatione secundum8 dicta iuratorum, quod
[018] esse non deberet, iudicaverit, si postmodum per parentes vel alio modo
[019] probetur contrarium, iuratores de periurio convincentur. Item esto quod
[020] ille cui villenagium opponitur sit persona penitus9 incognita, ita quod
[021] iuratoribus nihil constet de condicione utrum liber sit an servus, in hoc
[022] dubio erit pro libertate iudicandum, ita quod in benigniorem partem
[023] cadet interpretatio, sicut de quolibet homine præsumitur quod sit bonus
[024] donec probetur in contrarium, et etiam quia opponens exceptionem de
[025] villenagio non probat eam: est igitur quasi nulla cum non sit probata,
[026] licet re vera talis sit secundum quod proponitur. Ius enim numquam
[027] deficit licet deficiat probatio. Item esto quod servus alienus sub potestate
[028] alterius quam domini sui constitutus perquisitum fecerit et a vero domino
[029] eiciatur antequam illum recuperaverit, recuperabit servus per assisam
[030] erga verum dominum suum non obstante exceptione10 villenagii, secundum
[031] quod terra illa capta fuerit in manum eius sub cuius potestate fuerit
[032] f.193b] vel non, et secundum hoc competit11 assisa uni vel alteri. Item
[033] esto quod quis servum alienum et in potestate domini sui existentem
[034] feoffaverit, tenendum de domino suo libere, si dominus hoc voluerit et
[035] homagium servi sui12 receperit, si eum deiciat,13 servus per assisam recuperabit
[036] non obstante villenagio, sed in voluntate domini erit14 utrum
[037] hoc facere voluerit vel tenementum illud in manum suam capere. Item
[038] si servus sibi ipsi adquisiverit et non domino, dominus non efficietur



Notes

5. confessionem vel conventionem, LA, MC; confessionem, OB.

6. habeat, OB, MB, CM; habebit, MA.

7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. secundum quod, OB, MA, MB, CM.

9. Om., OB, MA, MB, CM.

10. examinatione, LA, MC.

11. competet, OA, CE.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13. eiciat, LA, MC, Y, OC, MG, MA.

14. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College