[001] sui. Et eodem modo de villenagio quod tenet, potest villenagium [002] derelinquere sicut alius liber. Eodem modo si dominus ei manumisso24 [003] faciat conventionem, habeat erga dominum suum actionem ex conventione. [004] Si autem servo donationem fecerit sine manumissione de aliqua [005] terra tenenda per liberum servitium, talis donatio sive concessio non [006] mutat statum servilem, quia personæ liberæ villenagium nihil aufert [007] libertatis, nec liberum tenementum villano nihil25 confert libertatis. Si [008] autem dominus ita dederit sine manumissione servo et heredibus suis tenendum [009] libere, præsumi poterit de hoc quod servum voluit esse liberum, [010] cum aliter servus heredes habere non possit nisi cum libertate, et ita contra [011] dominum excipientem de villenagio competit ei replicatio. Si autem cuicumque [012] in potestate alicuius existenti vel extra, sive exceptionem habeat [013] perpetuam vel privilegium, a quocumque opponatur domino vel alio [014] quocumque feoffatore vel extraneo cuius non interfuit vel alio quocumque, [015] et querens replicare noluerit contra tenentem, sed simpliciter dicat quod [016] liber sit et inde ponat se26 super iuratam, et alius affirmet quod non et [017] inde se ponat similiter super iuratam, absque alia probatione producenda [018] per parentes vel alio modo, cum sic agatur de consensu partium27 cadit [019] assisa, nec est capienda ut assisa sed vertitur in iuratam, et fiat sacramentum [020] ita quod veritatem dicent de iis quæ ab eis exigentur ex parte [021] domini regis, quia non est actum in hoc casu principaliter de disseisina, [022] f.193] utrum disseisitus fuerit vel non, sed an talis sit vel talis, scilicet [023] liber vel servus, et sic nulla erit ibi convictio1 propter consensum, nec [024] huiusmodi exceptio tangit assisam cum faciant sibi iuratam quasi iudicem [025] de consensu de statu: ut si dicant iuratores quod servus sit, nihil capiet [026] per assisam. Si autem liber, tunc primo procedat2 assisa utrum disseisitus [027] fuerit vel non, dum tamen eis prædicatur quod in hoc casu ad alium [028] remedium non habebunt3 regressum, et ita per hoc terminabitur negotium [029] quoad statum, et nulli eorum quantum ad exceptionem vel responsionem [030] præiudicabitur si postmodum de causa status agatur inter tales. Quia si [031] iurata dicat simpliciter quod querens villanus sit, non erit propter hoc [032] domino liberandus nec ad villanum convictus4 si fuerit extra potestatem, [033] sed alia actione opus erit per breve de nativis, quia per iuratam istam [034] nihil aliud agitur nisi quod a querela repellatur. Et si sub potestate domini [035] fuerit constitutus ut servus et iurata dicat ipsum esse liberum, quamvis [036] recuperet per assisam, tamen corpus non liberatur a manibus dominorum [037] antequam per aliud breve se probet esse liberu, quia exceptio villenagii